Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Historia Augusta IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XV13.
Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] se inprobe, libidinose, tamen
fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter
contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium
vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum
alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur
atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra 'ave' inquit,
'Auguste' adlataque Iana purpurea umeros eius vinxit eumque adoravit; timor
inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. non nihilum
tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non
sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans
modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem, in
Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis
prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et
interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent
dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. 14. Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum, nihil didicit. militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit, quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat: 'non ut vivat, natus est, sed ut bibat.' quem quidem diu in honore habuit causa militiae. nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica, gravaretur. 15.
Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent,
timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit quam merebatur.
nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem
iocus exstitit amphoram pendere, non hominem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |