Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Historia Augusta IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXV-XXVII25. Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus. Quod cum non fecisset, esset caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare oculos recepturam, si id fecisset. Quod cum ex somnio implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. Venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit. Quo facto et ipse oculos recepit, et Hadrianum febris reliquit. Quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. Ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum. Invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. Et moriens quidem hos versus fecisse dicitur : animula vagula
blandula, Tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperavit annis XXI, mensibus XI. 26. Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. Equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. Venatus frequentissime leonem manu sua occidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cum amicis participavit. In convivio tragoedias, comoedias, Attellanas, sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. Anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. Ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit ; contra quem Hadrianus ita motus est, quasi de sua mortelo queretur, cum eius verba nullus agnosceret. Idem cum vellet in senatu dicere "post filii mei mortem", "post meam" dixit. somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Item somniavit a leone se oppressum esse. 27. In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. Nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. Qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |