1.
Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut
subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut
scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam
effluunt. Turpissima tamen est iactura
quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur
male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
2.
Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui
intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus:
magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes
horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum
inieceris.
3.
Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum
nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos
misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae
minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere
patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc
unum est quod negratus quidem potest reddere.
4.
Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue:
quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat impensae. Non possum
dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas
paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad
inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit.
5.
Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen
malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris,
'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum
remanet. Vale.
|