1.
Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, perseveras ire ad bonam
mentem, quam stultum est optare cum possis a te impetrare. Non sunt ad caelum
elevandae manus nec exorandus aedituus ut nos ad aurem simulacri, quasi magis
exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus, tecum est, intus est.
2.
Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum
observator et custos; hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat.
Bonus vero vir sine deo nemo est: an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo
adiutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque virorum
bonorum
[quis deus
incertum est] habitat deus.
3.
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens
lucus et conspectum caeli <densitate> ramorum aliorum alios protegentium
summovens, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in
aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. Si quis specus
saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus
causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione
percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vasti amnis
eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel
opacitas vel immensa altitudo sacravit.
4.
Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa
felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem,
exaequo deos, non subibit te veneratio eius? non dices, 'ista res maior est
altiorque quam ut credi similis huic in quo est corpusculo possit'?
5.
Vis isto divina descendit; animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora
transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare; itaque maiore sui parte
illic est unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram sed
ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut
propius [quidem] divina nossemus, conversatur quidem nobiscum sed haeret
origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.
6.
Quis est ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim est stultius quam in homine aliena laudare?
quid eo dementius qui ea miratur quae ad alium transferri protinus possunt? Non
faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum
contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter
incultus, integri spiritus: hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse
voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici,
praefertur illi languido et bratteato.
7.
Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus si fructu palmites onerat, si ipsa
pondere [ad terram] eorum quae tulit adminicula deducit: num quis huic illam
praeferret vitem cui aureae uvae, aurea folia dependent? Propria virtus est in vite
fertilitas; in homine quoque id laudandum est quod ipsius est. Familiam
formonsam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat: nihil horum in
ipso est sed circa ipsum.
8.
Lauda in illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est.
Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est
homo; consummatur itaque bonum eius, si id implevit cui nascitur. Quid est
autem quod ab illo ratio haec exigat? rem facillimam, secundum naturam suam
vivere. Sed hanc difficilem facit communis insania: in vitia alter alterum
trudimus. Quomodo autem revocari ad
salutem possunt quos nemo retinet, populus impellit? Vale.
|