1.
Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir bonus tam cito nec fieri
potest nec intellegi. Scis quem nunc virum bonum dicam? hunc secundae notae;
nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex intervallo magna generari: mediocria
et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate
commendat.
2.
Sed iste multum adhuc abest ab eo quod profitetur; et si sciret quid esset vir
bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. 'At male
existimat de malis. ' Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiaest
quam quod sibi ac suis displicet.
3.
'At odit eos qui subita et magna potentia impotenter utuntur. ' Idem faciet cum
idem potuerit. Multorum quia imbecilla sunt latent vitia, non minus ausura cum
illis vires suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit. Instrumenta
illis explicandae nequitiae desunt.
4.
Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc
illi venena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria
pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem
velle [subaudi si] cognosces: da posse quantum volunt.
5.
Meministi, cum quendam affirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum
esse ac levem et te non pedem eius tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma tenebatur,
quam remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in
caput suum casura temptaverit. Non videbat se per aliorum pericula in suum
ruere non cogitabat quam onerosa essent quae petebat, etiam si supervacua non
essent.
6.
Hoc itaque in his quae affectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere
debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi: quaedam supervacua
sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus et gratuita nobis videntur
quae carissime constant.
7.
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi pro quibus
pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus pro quibus nos ipsos impendimus. Quae
emere nollemus si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod
fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum
periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique
se vilius.
8.
Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere quotiens
ad institorem alicuius mercis accessimus: videamus hoc quod concupiscimus
quanti deferatur. Saepe maximum pretium est pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere quae acquisita acceptaque
libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent.
9.
Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi
de iactura. 'Hoc periturum est. ' Nempe adventicium fuit; tam facile sine isto vives
quam vixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu,
perdis antequam assuescas. 'Pecuniam minorem habebis. ' Nempe et molestiam.
10.
'Gratiam minorem. ' Nempe et invidiam. Circumspice ista quae nos agunt in insaniam, quae cum
plurimis lacrimis amittimus: scies non damnum in iis molestum esse, sed
opinionem damni. Nemo illa perisse sentit
sed cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique habere se contigit?
Vale.
|