1.
Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis
vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt. ' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo
contubernales. 'Servi sunt. ' Immo humiles amici. 'Servi sunt. ' Immo conservi,
si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
2.
Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia
superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit?
Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac
desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit.
3.
At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet; virga
murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis,
sternumenta, singultus; magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur;
nocte tota ieiuni mutique perstant.
4.
Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At
illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non
consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in
caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
5.
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot
servos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim crudelia, inhumana
praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur.
[quod] Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias
temulentorum <toro> subditus colligit.
6.
Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens
eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia
decenter secet, nisi quod miserior est qui hoc voluptatis causa docet quam qui
necessitatis discit.
7.
Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur: non potest
effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis
aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac
libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
8.
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat quos adulatio
et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum. Adice obsonatores
quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt cuius illum rei sapor
excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit,
quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum his cenare non
sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo
accedere. Di melius! quot ex istis dominos habet!
9.
Stare ante limen Callisti domi num suum vidi et eum qui illi impegerat titulum,
qui inter reicula manicipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit
illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco
experitur: et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua
dignum. Dominus Callistum vendidit: sed domino quam multa Callistus!
10.
Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum eodem
frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu illum videre
ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos splendidissime natos,
senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium ex illis
pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc eius fortunae hominem in
quam transire dum contemnis potes.
11.
Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in quos
superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei
summa est: sic cum inferiore vivas quemadmodum tecum superiorem velis vivere.
Quotiens in mentem venerit quantum tibi in servum <tuum> liceat, veniat
in mentem tantundem in te domino tuo licere.
12.
'At ego' inquis 'nullum habeo dominum. ' Bona aetas est: forsitan habebis.
Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua
Platon, qua Diogenes?
13.
Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in
consilium et in convictum. Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum
'nihil hac re humilius, nihil turpius'. Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum
osculantes manum.
14.
Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem
contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem familiae appellaverunt, servos -
quod etiam in mimis adhuc durat - familiares; instituerunt diem festum, non quo
solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo
gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse
iudicaverunt.
15.
'Quid ergo? omnes servos admovebo mensae meae? ' Non magis quam omnes liberos.
Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta
illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis illos aestimabo sed moribus:
sibi quisque dat mores, ministeria casus assignat. Quidam cenent tecum quia
digni sunt, quidam ut sint; si quid enim in illis ex sordida conversatione
servile est, honestiorum convictus excutiet.
16.
Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si
diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine
artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui equum empturus non
ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut
ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.
17.
'Servus est. ' Sed fortasse liber animo. 'Servus est. ' Hoc illi nocebit?
Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni,
<omnes spei>, omnes timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo
ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla
servitus turpior est quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant
quominus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem: colant
potius te quam timeant.
18.
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo
deicere, quod dixi, 'colant potius dominum quam timeant'. 'Ita' inquit
'prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores? ' Hoc qui dixerit
obliviscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et
amatur: non potest amor cum timore misceri.
19.
Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a servis tuis non vis, quod
verborum castigatione uteris: verberibus muta admonentur. Non quidquid nos
offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt pervenire deliciae, ut quidquid non ex
voluntate respondit iram evocet.
20.
Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et suarum virium et
imbecillitas alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint,
a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc
ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut
facerent.
21.
Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter
cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis
est malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale.
|