1.
Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens qui in amici memoriam ab aliqua
regione admonitus reducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca
interdum familiaria evocant, nec exstinctam memoriam reddunt sed quiescentem
irritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus
familiaris amisso aut vestis aut domus renovat. Ecce Campania et maxime
Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium
tui fecerint: totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo; video lacrimas
combibentem et affectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis
resistentem.
2.
Modo amisisse te videor; quid enim non 'modo' est, si recorderis? Modo apud
Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle
agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet
respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus
lenis est.
3.
Causam huius rei quaeris? quidquid temporis transit eodem loco est; pariter
aspicitur, una iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re
quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et
hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc
infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem
quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto
quodam quot gradus posuit!
4.
Modo te prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis nostrae bona portio est,
cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam velox
tempus videri: nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas
sentio, sive quia attendere coepi et computare damnum meum. Eo magis itaque
indignor aliquos ex hoc tempore quod sufficere ne ad necessaria quidem potest,
5.
etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem
erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus quo legat
lyricos: eodem loco <pono> dialecticos: tristius inepti sunt. Illi ex
professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
6.
Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda,
in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti
boni iudicemus. Quid te torques et maceras in ea quaestione quam subtilius est contempsisse
quam solvere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere: cum hostis
instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quidquid pax
otiosa collegerat.
7.
Non vacat mihi verba dubie cadentia consectari et vafritiam in illis meam
experiri.
Aspice qui
coeant populi, quae moenia clusis
ferrum acuant portis.
Magno mihi animo
strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
8.
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes
feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis exspectaret
aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum
suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi
quaestiunculas ponens: 'quod non perdidisti habes; cornua autem non perdidisti;
cornua ergo habes' aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata.
9.
Atqui aeque licet tibi demens videar si istis impendero operam: et nunc
obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum immineret, murus me ab hoste
secerneret: nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias; ingens
negotium in manibus est. Quid agam? mors me sequitur, fugit vita.
10.
Adversus haec me doce aliquid; effice ut ego mortem non fugiam, vita me non
effugiat. Exhortare adversus difficilia, [de aequanimitate] adversus
inevitabilia; angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in
spatio eius sed in usu posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit
parum vixerit. Dic mihi dormituro 'potes non expergisci'; dic experrecto 'potes
non dormire amplius'. Dic exeunti 'potes non reverti'; dic redeunti 'potes non
exire'.
11.
Erras si in navigatione tantum existimas minimum esse quo <a> morte vita
diducitur: in omni loco aeque tenue intervallum est. Non ubique se mors tam
prope ostendit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius ea
trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit, et rationem dedit
imperfectam, sed quae perfici posset.
12.
De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et
illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cui sui cura. Si me nolueris
per devia ducere, facilius ad id quo tendo perveniam; nam, ut ait ille
tragicus, 'veritatis simplex oratio est', ideoque illam implicari non oportet;
nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna
conantibus. Vale.
|