1.
Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo unde recedere
cupimus impellit? quid colluctatur cum animo nostro nec permittit nobis
quicquam semel velle? Fluctuamur inter
varia consilia; nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
2.
'Stultitia' inquis 'est cui nihil constat, nihil diu placet. ' Sed quomodo nos
aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet
manum aliquis porrigat, aliquis educat.
3.
Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi
ipsos viam; hos maxime laudat quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi
protulerunt: quosdam indigere ope aliena, non ituros si nemo praecesserit, sed
bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae
sortis ingenium. Nos ex illa prima nota
non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem
contempseris hominem qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est,
velle servari.
4.
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum
eorum qui cogi ad rectum compellique possunt, quibus non duce tantum opus sit
sed adiutore et, ut ita dicam, coactore; hic tertius color est. Si quaeris huius quoque
exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur,
alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen
maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.
5.
Puta enim duo aedificia excitata esse, ambo paria, aeque excelsa atque
magnifica. Alter puram aream accepit, illic protinus opus crevit; alterum
fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris
exhaustum est dum pervenitur ad solidum: intuentibus quidquid fecit
<alter> *** alterius magna pars et difficilior latet.
6.
Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et
in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim qui nihil
negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse qui malignitatem
naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit sed extraxit.
7.
Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet; imus per obstantia.
Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium. 'Quem' inquis 'invocabo? Hunc aut
illum? ' Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt
non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
8.
Ex his autem qui sunt eligamus non eos qui verba magna celeritate praecipitant
et communes locos volvunt et in privato circulantur, sed eos qui vita docent,
qui cum dixerunt quid faciendum sit probant faciendo, qui docent quid vitandum
sit nec umquam in eo quod fugiendum dixerunt deprehenduntur; eum elige
adiutorem quem magis admireris cum videris quam cum audieris.
9.
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire quibus admittere populum ac disserere
consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant
faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius
philosophia captante clamores? numquid aeger laudat medicum secantem?
10.
Tacete, favete et praebete vos curationi; etiam si exclamaveritis, non aliter
audiam quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis. Testari vultis
attendere vos moverique rerum magnitudine? sane liceat: ut quidem iudicetis et
feratis de meliore suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis
quinque annis tacendum erat: numquid ergo existimas statim illis et loqui et
laudare licuisse?
11.
Quanta autem dementia eius est quem clamores imperitorum hilarem ex auditorio
dimittunt! Quid laetaris quod ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse
laudare? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste; erumpebat interdum
magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus
inoffense ac molliter orationis elapsae.
12.
Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae: est aliqua et laudandi elegantia.
Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt, et argumentum morum ex
minimis quoque licet capere: impudicum et incessus ostendit et manus mota et
unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum;
improbum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per
notas exeunt: qualis quisque sit scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum
laudetur aspexeris.
13.
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput
mirantium turba consistit: non laudatur ille nunc, si intellegis, sed
conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus quae propositum habent
populo placere: philosophia adoretur.
14.
Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem cum hoc
ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt; talis laudatio
aliquid exhortationis affert ipsis audientibus et animos adulescentium
exstimulat. <At> ad rem
commoveantur, non ad verba composita; alioquin nocet illis eloquentia, si non
rerum cupiditatem facit sed sui.
15.
Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum
populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud
se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium postquam prostituta est;
sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem sed antistitem
nancta est. Vale.
|