1.
Longum mihi commeatum dederat mala valetudo; repente me invasit. 'Quo genere? ' inquis. Prorsus merito interrogas: adeo
nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi assignatus sum, quem quare
Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et
procellae similis est impetus; intra horam fere desinit: quis enim diu
exspirat?
2.
Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt: nullum mihi
videtur molestius. Quidni? aliud enim quidquid est aegrotare est, hoc animam
egerere. Itaque medici hanc 'meditationem mortis' vocant; facit enim aliquando
spiritus ille quod saepe conatus est. Hilarem
me putas haec tibi scribere quia effugi?
3.
Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valetudine delector, quam ille,
quisquis vicisse se putat cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa
suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus acquiescere.
4.
'Quid hoc est? ' inquam 'tam saepe mors experitur me? Faciat: [at] ego illam diu
expertus sum. ' 'Quando? ' inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse. Id
quale sit iam scio: hoc erit post me quo dante me fuit. Si quid in hac re
tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam
sensimus tunc vexationem.
5.Rogo,
non stultissimum dicas si quis existimet lucernae peius esse cum exstincta est
quam antequam accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo
tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod
mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quidquid ante nos fuit
mors est; quid enim refert non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit
effectus, non esse?
6.
His et eiusmodi exhortationibus - tacitis scilicet, nam verbis locus non erat -
alloqui me non desii; deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus
coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est. At remansit, nec adhuc,
quamvis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesitationem quandam eius
et moram. Quomodo volet, dummodo non ex
animo suspirem.
7.
Hoc tibi de me recipe: non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil
cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare quem non piget mori, cum iuvet vivere: quae est enim
virtus, cum eiciaris, exire? Tamen est et hic virtus: eicior quidem, sed
tamquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens quia eici est inde expelli unde
invitus recedas: nihil invitus facit sapiens; necessitatem effugit, quia vult
quod coactura est. Vale.
|