1.
Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito. Ecce
undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc
tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores
exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem
imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et
acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione
contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana
pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit
pilas, actum est.
2.
Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui vox sua in balineo placet,
adice nunc eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter
istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et
stridulam vocem quo sit notabilior subinde exprimentem nec umquam tacentem nisi
dum vellit alas et alium pro se clamare cogit; iam biberari varias
exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores
mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
3.
'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam
dissonos constat, cum Chrysippum nostrum assidua salutatio perducat ad mortem.
' At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum
aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam
transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
4.
Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus; illa enim animum adducit, hic
tantum aures implet ac verberat. In his quae me sine avocatione circumstrepunt
essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc
qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat sed exclamat:
5.
etiam nunc molestior est mihi sonus qui intermittitur subinde quam qui
continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista
duravi ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem.
Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonent,
dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum
avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid prodest
totius regionis silentium, si affectus fremunt?
6.
Omnia noctis erant placida composta quiete. Falsum est: nulla placida est
quies nisi quam ratio composuit; nox exhibet molestiam, non tollit, et
sollicitudines muta. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam
dies: illa tranquillitas vera est in quam bona mens explicatur.
7.
Aspice illum cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis
agitet sonus, omnis servorum turba conticuitet suspensum accedentium propius
vestigium ponitur: huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines
levem captans; quae non audit audisse sequeritur.
8.
Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius
compescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus:
interdum quies inquieta est; et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione
bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui impatiens.
9.
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore compescunt et
expeditionibus detinent: numquam vacat lascivire districtis, nihilque tam
certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium
et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse; tamen in illa
latebra in quam nos timor ac lassitudo coniecit interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata
rebus parum sibi cedentibus.
10.
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem
professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatas sed
relictas petit, et quidem eo vehementius quo occultius. Omnia enim vitia in
aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant cum ex abdito
erumpunt ac vim sui proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis
humanae tunc perniciosissima scias esse cum simulata sanitate subsidunt.
11.
Otiosi videmur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si
speciosa contempsimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus
hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et
certas.
12.
Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introsus quod ad vocem et
accidentia erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid
concepti pavoris quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
et me, quem dudum
non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati e agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
13.
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter<se>
arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat: hic alter imperitus
est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro
fremitu accepta deiecit, quem motus levissimi exanimant; timidum illum sarcinae
faciunt.
14.
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus,
videbis illum 'comitique onerique timentem'. Tunc ergo te scito esse compositum cum ad te nullus clamor pertinebit,
cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si
inani sono vana circumstrepet.
15.
'Quid ergo? Non aliquando commodius est et carere convicio? ' Fateor; itaque
ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui: quid necesse est
diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam adversus Sirenas
invenerit Vale.
|