1.
Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne
iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit ut possim videri
nihilominus navigasse. Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit:
a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.
2.
Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant
non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas. Ceterum etiam si locus haberet lucem,
pulvis auferret, in aperto quoque res gravis et molesta: quid illic, ubi in se
volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus
excitatus est recidit? Duo incommoda
inter se contraria simul pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere
laboravimus.
3.
Aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: sensi quondam ictum
animi et sine metu mutationem quam insolitae rei novitas simul ac foeditas
fecerat. Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab nomine tolerabili, ne dum a
perfecto absum, sed de illo in quem fortuna ius perdidit: huius quoque ferietur
animus, mutabitur color.
4.
Quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest; admonet illam natura
mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita
et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit:
non est hoc timor, sed naturalis affectio inexpugnabilis rationi.
5.
Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non
possunt; quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem
inspectionemque succidunt ac linquuntur animo; alii gladium facilius recipiunt
quam vident.
6.
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem:
rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et
iniussa. Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus
timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid enim interest utrum supra
aliquem vigilarium ruat an mons? Nihil invenies. Erunt tamen qui hanc ruinam magis
timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectu, sed efficientia
timor spectat.
7.
Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere
extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus
liber? Ego vero non facio: qui hoc dicunt
videntur mihi errare.
8.Quemadmodum
flamma non potest opprimi - nam circa id diffugit quo urgetur -, quemadmodum
aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id cui
cessit refunditur, sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest
nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa quibus
premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per
exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne
corpus fuga est.
9.
Itaque de illo quaerendum est, an possit immortalis esse. Hoc quidem certum
habe: si superstes est corpori, opteri illum nullo genere posse, [propter quod
non perit] quoniam nulla immortalitas cum exceptione est, nec quicquam noxium
aeterno est. Vale.
|