1.
Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno
die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae
nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero <quae> cum habuissent
fastidio nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium?
2.
Hunc quem Graeci 'oestron' vocant, pecora peragentem et totis saltibus
dissipantem, 'asilum' nostri vocabant. Hoc
Vergilio licet credas:
est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
diffugiunt armenta.
3.
Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia
in usu erant, sicut 'cernere ferro inter se' dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi:
ingentis,
genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
Quod nunc
'decernere' dicimus: simplicis illius verbi usus amissus est.
4.
Dicebant antiqui 'si iusso', id est 'iussero'. Hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio:
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.
5.
Non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum tempus apud grammaticum perdiderim,
sed ut ex hoc intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs
occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta
sint.
6.
'Quid sibi' inquis 'ista praeparatio vult? quo spectat? ' Non celabo te: cupio,
si fieri potest, propitiis auribus tuis 'essentiam' dicere; si minus, dicam et
iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem; si recentiorem
quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium
nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili? quomodo dicetur 'ousia', res necessaria,
natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti.
Nihilominus dabo operam ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse
contentus ero mihi licere.
7.
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim
propter quod linguae nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas,
si scieris unam syllabam esse quam mutare non possum. Quae sit haec quaeris?
'to on'. Duri tibi videor ingenii: in medio positum, posse sic transferri ut
dicam 'quod est'. Sed multum interesse video: cogor verbum pro vocabulo ponere;
sed si ita necesse est, ponam 'quod est'.
8.
Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die
dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et
speciem. Nunc autem primum illud genus quaerimus ex quo ceterae species suspensae
sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa comprensa sunt. Invenietur
autem si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum.
9.
Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo commune aliquod
quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa complectatur et sub se habeat.
Hoc quid est? animal. Ergo genus esse coepit horum omnium quae modo rettuli -
hominis, equi, canis - animal.
10.Sed
quaedam [quae] animum habent nec sunt animalia; placet enim satis et arbustis
animam inesse; itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et
animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa; itaque erit aliquid
animantibus antiquius, corpus scilicet. Hoc
sic dividam ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.
11.
Etiam nunc est aliquid superius quam corpus; dicimus enim quaedam corporalia
esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit ex quo haec deducantur? illud cui
nomen modo parum proprium imposuimus, 'quod est'. Sic enim in species secabitur
ut dicamus: 'quod est'aut corporale est aut incorporale.
12.
Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale; cetera
genera quidem sunt, sed specialia. Tamquam homo genus est; habet enim in se
nationum species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum, albos, nigros, flavos;
habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus
cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus 'quod est' generale supra se
nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt.
13.
Stoici volunt superponere huic etiam nunc aliud genus magis principale; de quo
statim dicam, si prius illud genus de quo locutus sum merito primum poni
docuero, cum sit rerum omnium capax.
14.
'Quod est' in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia; nihil
tertium est. Corpus quomodo divido? Ut
dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido? ut
dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam, at sic: quaedam impetum
habent, incedunt, transeunt, quaedam solo affixa radicibus aluntur, crescunt.
Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia sunt aut immortalia.
15.
Primum genus Stoicis quibusdam videtur 'quid'; quare videatur subiciam. 'In
rerum' inquiunt 'natura quaedam sunt, quaedam non sunt, et haec autem quae non
sunt rerum natura complectitur, quae animosuccurrunt, tamquam Centauri,
Gigantes et quidquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem
coepit, quamvis non habeat substantiam.
16.
Nunc ad id quod tibi promisi revertor, quomodo quaecumque sunt in sex modos
Plato partiatur. Primum illud 'quod est' nec visu nec tactu nec ullo sensu comprenditur:
cogitabile est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non
venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non videtur: cogitatur.
Videtur autem species eius, equus et canis.
17.
Secundum ex his quae sunt ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia; hoc ait
per excellentiam esse. Poeta communiter dicitur - omnibus enim versus
facientibus hoc nomen est - sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum
intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est? Deus scilicet, maior ac
potentior cunctis.
18.
Tertium genus est eorum quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra
nostrum posita conspectum. Quae sint interrogas? Propria Platonis supellex est:
'ideas' vocat, ex quibus omnia quaecumque videmus fiunt et ad quas cuncta
formantur. Hae immortales, immutabiles, inviolabiles sunt.
19.
Quid sit idea, id est quid Platoni esse videatur, audi: 'idea est eorum quae
natura fiunt exemplara eternum'. Adiciam
definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam
facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra
quem operi suo imponat; ita illa quae me docet et instruit facies, a qua
petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura,
hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet exprimitur.
20.
Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos attendas oportet, et Platoni imputes,
non mihi, hanc rerum difficultatem; nulla est autem sine difficultate
subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium
coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis
exemplar; ex hac quod artifex trahit et operi suo imposuit idos est. Quid
intersit quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et
operi imposita; alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua:
haec est idos. Habet aliquam faciem exemplar ipsum quod intuens opifex statuam
figuravit: haec idea est. Etiam nunc si aliam desideras distinctionem, idos in
opere est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed ante opus.
21.
Quintum genus est eorum quae communiter sunt; haec incipiunt ad nos pertinere;
hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus <est> eorum quae quasi
sunt, tamquam inane, tamquam tempus. Quaecumque videmus aut tangimus Plato in
illis non numerat quae esse proprie putat; fluunt enim et in assidua
deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit iuvenis; nemo
nostrum est idem mane qui fuit pridie. Corpora
nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid vides currit cum tempore; nihil ex iis
quae videmus manet; ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum.
22.
Hoc est quod ait Heraclitus: 'in idem flumen bis descendimus et non
descendimus'. Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne
manifestius est quam in homine; sed nos quoque non minus velox cursus
praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem
fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum omne momentum mors
prioris habitus sit: vis tu non timere ne semel fiat quod cotidie fit!
23.
De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus
quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in
se habeat quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat.
24.
'Quid ista' inquis 'mihi subtilitas proderit? ' Si me interrogas, nihil; sed
quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque
avocat et, ut dici solet, pascit, sic nos animum aliquando debemus relaxare et
quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint; ex his
quoque, si observaveris, sumes quod possit fieri salutare.
25.
Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, etiam si a philosophia
longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis quae
modo tractavimus remotius a reformatione morum? quomodo meliorem me facere ideae
Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates meas comprimat? Vel
hoc ipsum, quod omnia ista quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et
irritant, negat Plato ex iis esse quae vere sint.
26.
Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum
stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus tamquam aut semper futura aut
semper habituri. Imbecilli fluvidique
inter vana constitimus: ad illa mittamus animum quae aeterna sunt. Miremur in
sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc
providentem, quemadmodum quae immortalia facere non potuit, quia materia
prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.
27.
Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis:
immortalia tutore non egerent. Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi
sua vincens. Contemnamus omnia quae adeo pretiosa non sunt ut an sint omnino
dubium sit.
28.
Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus,
providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia
longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior
perit, potuerimus regere et coercere.
29.
Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit. Erat quidem corpus validum ac
forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac
pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen et eorum quae aviditatem
evocant modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis
prohibentibus causis.
30.Nam
hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse quod natali suo
decessit et annum unum atque octogensimum implevit sine ulla deductione. Ideo
magi, qui forte Athenis erant, immolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis
quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies
multiplicata componunt. Non dubito quin paratus sis et paucos dies ex ista
summa et sacrificium remittere.
31.
Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne
recusandam quidem; iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum
quo frueretur effecit. Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire
senectutis extrema et finem non opperiri sed manu facere. Prope est a timente
qui fatum segnis exspectat, sicut ille ultra modum deditus vino est qui
amphoram exsiccat et faecem quoque exsorbet.
32.
De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac
purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum
iuvant nec defectum et prae mortuum corpus est; plurimum enim refert, vitam
aliquis extendat an mortem.
33.
At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem?
Et fortasse paulo ante quam debet faciendum est, ne cum fieri debebit facere
non possis; et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus
est qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit. Paucos longissima
senectus ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners vita sine usu sui
iacuit: quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius
finiendae?
34.
Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid
dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum
autem ab illa parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes eius
convellere, si mihi non vitam reliquerit sed animam, prosiliam ex aedificio
putri ac ruenti.
35.
Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non afferam
mihi manus propter dolorem: sic mori vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo
mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia impedimento mihi
futurus est ad omne propter quod vivitur; imbecillus est et ignavus qui propter
dolorem moritur, stultus qui doloris causa vivit.
36.
Sed in longum exeo; est praeterea materia quae ducere diem possit: et quomodo
finem imponere vitae poterit qui epistulae non potest? Vale ergo: quod
libentius quam mortes meras lecturus es. Vale.
|