1.
Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte enim mihi uti verbis
publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium esse voluptatem
credimus. Sit sane; ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem
affectionem.
2.
Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem
esse et gaudium nisi sapienti non contingere; est enim animi elatio suis bonis
verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur ut dicamus magnum gaudium nos ex
illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt
gaudia ut saepe initia futurae tristitiae sint; gaudio autem iunctum est non
desinere nec in contrarium verti.
3.
Itaque cum dicit Vergilius noster
et mala mentis
gaudia,
diserte quidem
dicit, sed parum proprie; nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen
imposuit et quod voluit expressit; significavit enim homines malo suo laetos.
4.
Tamen ego non immerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem;
quamvis enim ex honesta causa imperitus homo gaudeat, tamen affectum eius
impotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi
boni motam, immoderatam et immodicam. Sed
ut ad propositum revertar, audi quid me in epistula tua delectaverit: habes
verba in potestate, non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
5.
Multi sunt qui ad id quod non proposuerant scribere alicuius verbi placentis
decore vocentur, quod tibi non evenit: pressa sunt omnia et rei aptata;
loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est:
apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.
6.
Invenio tamen translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum sui
fecerint; invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis
iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos
nondum captabatur plausibilis oratio: illi, qui simpliciter et demonstrandae
rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non
ex eadem causa qua poetis, sed ut imbecillitas nostrae adminicula sint, ut et
dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
7.
Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus
philosophantem. Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi
hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum. 'Idem 'inquit'sapiens
facere debet: omnis virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti
aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu
respondeant. ' Quod in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri
videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae ut
signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat, hoc aliquanto magis
necessarium esse nobis ait.
8.
Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod
suspectissimum fuit: nihil stultitia pacatum habet; tam superne illi metus est
quam infra; utrumque trepidat latus; sequuntur pericula et occurrunt; ad omnia
pavet, imparata est et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, ad omnem
incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia,
non si dolor impetum faciat, pedem referet: interritus et contra illa ibit et
inter illa.
9.
Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui
difficile est; non enim inquinati sumus sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram
quod saepe mecum dispicio, quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat?
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur,
deinde quia illa quae a sapientibus viris reperta sunt non satis credimus nec
apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
10.
Quemadmodum autem potest aliquis quantum satis sit adversus vitia discere, qui
quantum avitiis vacat discit? Nemo nostrum in altum descendit; summa tantum decerpsimus
et exiguum temporis inpendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
11.
Illud praecipue inpedit, quod cito nobis placemus; si invenimus qui nos bonos
viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non sumus modica
laudatione contenti: quidquid in nos adulatio pudore congessit tamquam debitum
prendimus. Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum
sciamus illos saepe multa mentiri; adeoque indulgemus nobis ut laudari velimus
in id : contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis
audit, in rapinis liberalissimum et in ebrietatibus ac libidinibus
temperantissimum; sequitur itaque ut ideo mutari nolimus quia nos optimos esse
credidimus.
12.Alexander
cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello
vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, <dum> circumit muros et
inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere
perseveravit. Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et
crus suspensum equo paulatim obtorpuisset, coactus absistere 'omnes'
inquit'iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat'.
13.Idem
nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio infatuat: dicamus, 'vos quidem
dicitis me prudentem esse, ego autem video quam multa inutilia concupiscam,
nocitura optem. Ne hoc quidem intellego quod animalibus satietas monstrat, quis
cibo debeat esse, quis potioni modus; quantum capiam adhuc nescio. '
14.
Iam docebo quemadmodum intellegas te non esse sapientem. Sapiens ille plenus
est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari vivit. Nunc ipse
te consule: si numquam maestus es, <si> nulla spes animum tuum futuri
exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor
erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam; sed si appetis
voluptates et undique et cmnes, scito tantum tibi ex sapientia quantum ex
gaudio deesse. Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc
venturum esse te speras, inter honores, id est gaudium inter sollicitudines
quaeris: ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae
dolorum sunt.
15.
Omnes, inquam, illo tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur
ignorant: ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa
clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione
et nihil sanantibus litteris- omnes istos oblectamenta fallacia et brevia
decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis
taedio pensat, sicut plausus et acclamationis secundae favor, qui magna
sollicitudine et partus est et expiandus.
16.
Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est
sapientis animus qualis mundus super lunam: semper illic serenum est. Habes
ergo et quare velis sapiens esse, si numquam sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia:
non potest gaudere nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans.
17.
'Quid ergo'inquis, 'stulti ac mali non gaudent? ' Non magis quam praedam nancti
leones: cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia
defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare
coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:
namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
egerimus nosti.
18.
Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt:
illud gaudium quod deos deorumque aemulos sequitur non interrumpitur, non
desinit; desineret, si sumptum esset aliunde. Quia non est alieni muneris, ne
arbitrii quidem alieni est: quod non dedit fortuna non eripit. Vale.
|