1.
Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiae meae
reductus sum; quidquid illic iuvenis feceram videbar mihi facere adhuc posse et
paulo ante fecisse.
2.
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster,
terraeque urbesque recedunt, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum
pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter
iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius
senectutis optimos annos; novissime incipit ostendi publicus finis generis
humani.
3.
Scopulum esse illum putamus dementissimi: portus est, aliquando petendus,
numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis
queri debet quam qui cito navigavit. Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac
detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus
celerrime perfert.
4.
Idem evenire nobis puta: alios vita velocissime adduxit quo veniendum erat
etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit. Quae, ut scis, non semper
retinenda est; non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivet
quantum debet, non quantum potest.
5.
Videbit ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualia
vita, non quanta sit. [sit] Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem
turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum
primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit numquid illic
desinendum sit. Nihil existimat sua
referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius: non tamquam de magno
detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest perdere.
6.
Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem
pertinet; bene autem mori est effugere male vivendi periculum. Itaque
effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus
esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut
abstineret cibo, 'omnia' inquit'homini, dum vivit, speranda sunt'.
7.
Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est. Quaedam licet magna, licet
certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam: ego
cogitem in eo qui vivit omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo qui
scit mori nil posse fortunam?
8.
Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium
sciet, non commodabit poenae suae manum: sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori:
venit qui occidat, exspecta. Quid occupas? quare suscipis alienae crudelitatis
procurationem? utrum invides carnifici tuo an parcis?
9.
Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori;
triginta tamen dies in carcere et in exspectatione mortis exegit, non hoc animo
tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet,
sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid
erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere?
10.
Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi
quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut
ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus
exsequis - omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum sed funus -,
habere coepit consilium utrum conscisceret mortem an exspectaret. Cui Scribonia 'quid te' inquit 'delectat alienum
negotium agere? ' Non persuasit illi: manus sibi attulit, nec sine causa. Nam
post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum
negotium agit.
11.
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa
denuntiat, occupanda sit an exspectanda; multa enim sunt quae in utramque
partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis
est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem eligam navigaturus et
domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
12.
Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique
mors longior. In nulla re magis quam in
morte morem animo gerere debemus. Exeat qua impetum cepit: sive ferrum appetit sive laqueum
sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat.
Vitam et aliis approbare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet.
13.
Stulte haec cogitantur: 'aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis
temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius'. Vis tu cogitare id in manibus esse consilium ad quod
fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt
qui de facto tuo male existiment.
14.
Invenies etiam professos sapientiam qui vim afferendam vitae suae negent et
nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: exspectandum esse exitum quem
natura decrevit. Hoc qui dicit non videt se libertatis viam cludere: nihil
melius aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus
multos.
15.
Ego exspectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire
tormenta et adversa discutere ? Hoc est unum cur de vita non possimus queri:
neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est.
Placet? vive: non placet? licet eo reverti unde venisti.
16.
Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti; ad extenuandum corpus vena
percutitur. Non opus est vasto vulnere
dividere praecordia: scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et
puncto securitas constat. Quid ergo est quod nos facit pigros inertesque? Nemo
nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres
inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
17.Vis
adversus hoc corpus liber esse? tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum:
fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in
mentem omnia sine fine concupiscentibus?
18.
Nullius rei meditatio tam necessaria est; alia enim fortasse exercentur in
supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est animus: permansere divitiae.
Ad contemptum nos doloris armavimus: numquam a nobis exegit huius virtutis
experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum
desideria pateremur praecepimus nobis: omnis quos amabamus superstites fortuna
servavit.
19.
Huius unius rei usum qui exigat dies veniet. Non est quod existimes magnis
tantum viris hoc robur fuisse quo servitutis humanae claustra perrumperent; non
est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat
animam manu extraxit: vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum
evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum
instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant
noxia vi sua tela fecerunt.
20.
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula
pararetur, secessit ad exonerandum corpus - nullum aliud illi dabatur sine
custode secretum; ibi lignum id quod ad emundanda obscena adhaerente spongia
positum est totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit. Hoc
fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus, parum munde et parum decenter: quid est
stultius quam fastidiose mori?
21.
O virum fortem, odignum cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio
usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis
immisisset! Undique destitutus invenit quemadmodum et mortem sibi deberet et
telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle. Existimetur
de facto hominis acerrimi ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam
esses purcissimam mortem servituti mundissimae.
22.
Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo; plus enim a sequisque exiget,
si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones
Scipionesque et alios quos audire cum admiratione consuevimus supra imitationem
positos putamus: iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo
bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
23.
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus,
tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit donec radiis insereret,
et tamdiu se in sedili suo tenuit donec cervicem circum actu rotae frangeret;
eodem vehiculo quo ad poenam ferebatur effugit.
24.
Nihil obstat erumpere et exire cupienti: in aperto nos natura custodit. Cui permittit
necessitas sua, circumspiciat exitum mollem; cui ad manum plura sunt per quae
sese asserat, is dilectum agat et qua potissimum liberetur consideret: cui
difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet
inaudita, sit nova. Non deerit ad mortem
ingenium cui non defuerit animus.
25.
Vides quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor,
excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus est qui mortem
sibi non tantum imperavit sed invenit. Ex eodem tibi munere plura exempla
promisi.
26.
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam quam in adversarios
acceperat totam iugulo suo mersit. 'Quare, quare' inquit 'non omne tormentum,
omne ludibrium iamdudum effugio? Quare ego mortem armatus exspecto? ' Tanto hoc
speciosius spectaculum fuit quanto honestius mori discunt homines quam
occidere.
27.
Quid ergo? quod animi perditi quoque noxiosi habent non habebunt illi quos
adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio?
Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse
unde incipiat quod venit.
28.
Eadem illa ratio monet ut si licet moriaris <quemadmodum placet, si
minus> quemadmodum potes, et quidquid obvenerit ad vim afferendam tibi
invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at
contra pulcherrimum mori rapto. Vale.
|