1.
Expecto epistulas tuas quibus mihi indices circuitus Siciliae totius quid tibi
novi ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et
quidem non terribile navigantibus optime scio: Charybdis an respondeat fabulis
perscribi mihi desidero et, si forte observaveris (dignum est autem quod
observes), fac nos certiores utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis
tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit quidquid illo freti
turbine abreptum est per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum
litus emergere.
2.
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Aetnam
quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod
aliquanto longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere non quia
montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus
effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem
incredibile est, nec montem qui devoretur cotidie minui, nec manere eundem,
quia non ipsum <ignis> exest sed in aliqua inferna valle conceptus
exaestuat et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet sed viam.
3.
In Lycia regio notissima est (Hephaestion incolae vocant), foratum pluribus locis
solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque
regio est et herbida, nihil flammis adurentibus sed tantum vi remissa ac
languida refulgentibus.
4.
Sed reservemus ista, tunc quaesituri cum tu mihi scripseris quantum ab ipso ore
montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne
vicino. Non est autem quod istam curam inputes mihi; morbo enim tuo daturus
eras, etiam si nemo mandaret.
5.
Quid tibi do ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus
poetis locum adtingas? Quem quominus Ovidius tractaret, nihil obstitit quod iam
Vergilius impleverat; ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus
praeterea feliciter hic locus se dedit, et qui praecesserant non praeripuisse
mihi videntur quae dici poterant, sed aperuisse.
6.
[Sed] Multum interest utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas:
crescit in dies, et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi: parata verba
invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit
tamquam alienis; sunt enim publica. [Iurisconsulti negant quicquam publicum usu
capi. ]
7.
Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet; iam cupis grande aliquid et
par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae
tanta in te est ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi
periculum sit: tanta tibi priorum reverentia est.
8.
Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci nisi dum
ascenditur. Cum ad summum perveneris, paria sunt; non est incremento locus,
statur. Numquid sol magnitudini suae adicit? numquid ultra quam solet luna
procedit? Maria non crescunt; mundus eundem habitum ac modum servat.
9.
Extollere se quae iustam magnitudinem implevere non possunt: quicumque fuerint
sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes:
alius erit affabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius
facundior: illud de quo agitur, quod beatum facit, aequalest in omnibus.
10.
An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et
conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio: virtutem
non flamma, non ruina inferius adducet; haec una maiestas deprimi nescit. Nec
proferri ultra nec referri potest; sic huius, ut caelestium, stata magnitudo
est. Ad
hanc nos conemur educere.
11.
Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est
pessimis esse meliorem: quis oculis glorietur qui suspicetur diem? Cui sol per
caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non
fruitur bono lucis.
12.
Tunc animus noster habebit quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris in
quibus volutatur non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et
redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum quem occupavit sorte nascendi.
Sursum illum vocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac custodia
exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas
emicuerit.
13.
Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant,
licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est: etiam invitam comitabitur. Sed
quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita
gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est
maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
14.
Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem
civitas ignoravit! respuit nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili innocentia
ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam: dum violatur, effulsit. Numquid
non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor quos
inlustravit fortuna dum vexat: quam multorum profectus in notitiam evasere post
ipsos! quam multos fama non excepit sed eruit!
15.
Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores sed haec quoque inperitorum
turba miretur: hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis
itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam
et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi
et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis Graecia non
ignotos solum habuisset sed paene inauditos.
16.
Numquid ergo non postea quam esse desierat inventus est? numquid non opinio
eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et
Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen
habituros qui voluissent per eadem ire vestigia.
17.
Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum: veniet qui conditam et
saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est qui populum
aetatis suae cogitat. Multa annorum
milia, multa populorum supervenient: ad illa respice. Etiam si omnibus tecum
viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia
iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem
nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac
frequentabit.
18.
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus
est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit sive ex denuntiato
videbatur sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit; paucis inponit
leviter extrinsecus inducta facies: veritas in omnem partem sui eadem est. Quae
decipiunt nihil habent solidi. Tenue est mendacium: perlucet si diligenter inspexeris.
Vale.
|