1.
Quereris incidisse te in hominem ingratum: si hoc nunc primum, age aut fortunae
aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi
te malignum; nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne
apud alium pereant, apud te peribunt. Non respondeant potius quam non dentur: et post
malam segetem serendum est. Saepe
quidquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate unius anni restituit
ubertas.
2.
Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in
beneficiis manum ut non saepe fallatur: aberrent, ut aliquando haereant. Post
naufragium maria temptantur; feneratorem non fugat a foro coctor. Cito inerti
otio vita torpebit, si relinquendum est quidquid offendit. Te vero benigniorem
haec ipsa res faciat; nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando
procedat saepe temptandum est.
3.
Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus qui de beneficiis inscribuntur:
illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an
is qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud:
multo plus postea nocuit quam ante profuerat.
4.
Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet
et dicet, 'quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur quod ex
iniuria superest'. Plus nocuit, sed prius profuit; itaque habeatur et temporis
ratio.
5.
Iam illa manifestiora sunt quam ut admoneri debeas quaerendum esse quam
libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et
iniuriae constant. 'Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut
instantis pertinacia aut spe. '
6.
Eo animo quidque debetur quo datur, nec quantum sit sed a quali profectum
voluntate perpenditur. Nunc coniectura tollatur: et illud beneficium fuit et
hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque
calculos sic ponit ut se ipse circumscribat: beneficio adicit, iniuriae demit.
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit,
officii meminisse.
7.
'Hoc certe' inquis 'iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam,
iniuriae talionem aut certe malam gratiam. ' Verum erit istud cum alius
iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis
iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si
merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam
venia debetur.
8.
Non pono utrique par pretium: pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes
esse grati sciunt: debere beneficium potest etiam inprudens et rudis et unus e
turba, utique dum prope est ab accepto, ignorat autem quantum pro eo debeat.
Uni sapienti notum est quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille de quo loquebar
modo stultus, etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut <alio
quam debet> tempore aut quo non debet loco reddit; id quod referendum est
effundit atque abicit.
9.
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est, et consuetudo sermonis antiqui
quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: 'ille illi gratiam rettulit'.
Referre est ultro quod debeas adferre. Non dicimus 'gratiam reddidit'; reddunt enim et
qui reposcuntur et qui inviti et qui ubi libet et qui per alium. Non dicimus
'reposuit beneficium' aut 'solvit': nullum nobis placuit quod aeri alieno
convenit verbum.
10.
Referre est ad eum a quo acceperis rem ferre. Haec vox significat voluntariam
relationem: qui rettulit, ipse se appellavit. Sapiens omnia examinabit secum,
quantum acceperit, a quo, <quare, > quando, ubi, quemadmodum. Itaque
negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem, non magis quam
beneficium dare quisquam scit nisi sapiens -- hic scilicet qui magis dato
gaudet quam alius accepto.
11.
Hoc aliquis inter illa numerat quae videmur inopinata omnibus dicere (paradoxa
Graeci vocant) et ait, 'nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam? ergo
nec quod debet creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam
rem, pretium venditori persolvere? '
<Ne> nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait
solum sapientem referre gratiam scire.
12.
Deinde idem admiratur cum dicimus, 'solus sapiens scit amare, solus sapiens
amicus est'. Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis
vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur quod dicimus fidem nisi in
sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere
qui referre gratiam nescit?
13.
Desinant itaque infamare nos tamquam incredibilia iactantes et sciant apud
sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et
effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et
quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit: velle
non discitur.
14.
Sapiens omnia inter se comparabit; maius enim aut minus fit, quamvis idem sit,
tempore, loco, causa. Saepe enim hoc
<non> potuere divitiae in domum infusae quod opportune dati mille
denarii. Multum enim interest donaveris an succurreris, servaverit illum tua
liberalitas an instruxerit; saepe quod datur exiguum est, quod sequitur ex eo
magnum. Quantum autem existimas interesse utrum aliquis quod daret a se [quod
praestabat] sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
15.
Sed ne in eadem quae satis scrutati sumus revolvamur, in hac comparatione
beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed
beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.
16.
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: 'dedisti mihi
beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre; servasti mihi filium, sed
patrem abstulisti'. Alia deinceps per quae procedit omnis conlatio prosequetur,
et si pusillum erit quod intersit, dissimulabit; etiam si multum fuerit, sed si
id donari salva pietate ac fide poterit, remittet, id est si ad ipsum tota
pertinebit iniuria.
17.
Summa rei haec est: facilis erit in commutando; patietur plus inputari sibi;
invitus beneficium per compensationem iniuriae solvet; in hanc partem
inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat enim si
quis beneficium accipit libentius quam reddit: quanto hilarior est qui solvit
quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse qui se maximo aere alieno accepti
benefici exonerat quam qui cum maxime obligatur.
18.
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra
ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant: et illa
crescunt mora tantoque plus solvendum est quanto tardius. Ingratus est qui beneficium
reddit sine usura; itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conferentur
accepta et expensa.
19.
Omnia facienda sunt ut quam gratissimi simus. Nostrum enim hoc bonum est,
quemadmodum iustitia non est (ut vulgo creditur) ad alios pertinens: magna pars
eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine
dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum
circuitu ad facientem revertitur (sicut mala exempla recidunt in auctores nec
ulla miseratio contingit iis qui patiuntur iniurias quas posse fieri faciendo
docuerunt), sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur
ad praemium: recte facti fecisse merces est.
20.
Gratus sum non ut alius mihi libentius praestet priori inritatus exemplo, sed
ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum non quia expedit, sed
quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si
gratum esse non licebit nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non
aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium
per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo
illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit ne conscientiam
perderet.
21.
Itaque, ut dixi, maiore tuo quam alterius bono gratus es; illi enim vulgaris et
cotidiana res contigit, recipere quod dederat, tibi magna et ex beatissimo
animi statu profecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus
beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem
consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque
non pervenit. [In] Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget: nemo
sibi gratus est qui alteri non fuit. Hoc me putas dicere, qui ingratus est
miser erit? non differo illum: statim miser est.
22.
Itaque ingrati esse vitemus non aliena causa sed nostra. Minimum ex nequitia
levissimumque ad alios redundat: quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam,
spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster
dicere solebat, 'malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit'. Illud venenum
quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic
simile: hoc habentibus pessimum est.
23.
Torquet se ingratus et macerat; odit quae accepit, quia redditurus est, et
extenuat, iniurias vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius cui
beneficia excidunt, haerent iniuriae? At contra sapientia exornat omne
beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
24.
Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti
longum gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere sed accepisse
delectat, quod immortale est et adsiduum. Illa contemnit quibus laesus est, nec
obliviscitur per neglegentiam sed volens.
25.
Non vertit omnia in peius nec quaerit cui inputet casum, et peccata hominum ad
fortunam potius refert. Non calumniatur verba nec vultus; quidquid accidit
benigne interpretando levat. Non offensae potius quam offici meminit; quantum
potest in priore ac meliore se memoria detinet, nec mutat animum adversus bene
meritos nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi
discrimen est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam
qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo
benivolentiae remanet.
26.
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quidquid dubium est
humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita
sunt, desinit quidem debere, sed non desinit velle debere, et hoc facit quod
qui post tabulas novas solvunt.
27.
Nemo autem esse gratus potest nisi contempsit ista propter quae vulgus insanit:
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et
suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda
rumoribus. Non parvo sibi constat homo gratus.
28.
Nihil carius aestimamus quam beneficium quamdiu petimus, nihil vilius cum
accepimus. Quaeris quid sit quod oblivionem nobis acceptorum faciat? cupiditas
accipiendorum; cogitamus non quid inpetratum sed quid petendum sit. Abstrahunt
a recto divitiae, honores, potentia et cetera quae opinione nostra cara sunt,
pretio suo vilia.
29.
Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama sed cum rerum natura
deliberandum est; nihil habent ista magnificum quo mentes in se nostras trahant
praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim quia concupiscenda sunt
laudantur, sed concupiscuntur quia laudata sunt, et cum singulorum error
publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.
30.
Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse
grato animo honestius; omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus
gentes conclamabunt; in hoc bonis malisque conveniet.
31.
Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem
maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias aliquis ad
summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil
esse eo locupletius cui quod donet fortuna non invenit: in tanta iudiciorum
diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore
adfirmabunt. In hoc tam discors turba consentiet, cum interim iniurias pro
beneficiis reddimus, et prima causa est cur quis ingratus sit si satis gratus
esse non potuit.
32.
Eo perductus est furor ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna
conferre; nam quia putat turpe non reddere, non vult esse cui reddat. Tibi habe
quod accepisti; non repeto, non exigo: profuisse tutum sit. Nullum est odium
perniciosius quam e beneficii violati pudore. Vale.
|