1.
Desii iam de te esse sollicitus. 'Quem' inquis 'deorum sponsorem accepisti? '
Eum scilicet qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars
tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere: quod ad rem magis
pertinet, non timeo ne tu facias tibi. I qua ire coepisti et in isto te vitae
habitu compone placide, non molliter.
2.
Male mihi esse malo quam molliter -- <'male'> nunc sic excipe quemadmodum
a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam
vitam laudari quibus invidetur: 'molliter vivit'; hoc dicunt, 'mollis est'.
Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae
in qua iacet solvitur. Quid ergo? viro non vel obrigescere satius est? * * *
deinde idem delicati timent, [morti] cui vitam suam fecere similem. Multum
interest inter otium et conditivum.
3.
'Quid ergo? ' inquis 'non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum
verticibus volutari? ' Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in
odoribus iacet mortuus est quam qui rapitur unco; otium sine litteris mors est
et hominis vivi sepultura.
4.
Quid deinde prodest secessisse? tamquam non trans maria nos sollicitudinum
causae persequantur. Quae latebra est in quam non intret metus mortis? quae tam
emunita et in altum subducta vitae quies quam non dolor territet? quacumque te
abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt quae circumeunt nos quo
aut fallant aut urgeant, multa intus quae in media solitudine exaestuant.
5.
Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis
lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus qui externa deseruit
et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus,
fortuna longas manus: neminem occupat nisi haerentem sibi.
6.
Itaque quantum possumus ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque
cognitio. Sciat quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit,
quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio quae adpetenda ac fugienda
discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saexitia conpescitur.
7.
Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia repressisse; sed cum securos
aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio; magna verba excidunt cum
tortor poposcit manum, cum mors propius accessit. Possis illi dicere, 'facile provocabas mala absentia:
ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose
locutus es; sonant flagella, gladius micat;
nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo'.
8.
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris sed
animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec
attollet qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
Libet enim,
Lucili, virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer,
excussi.
9.
Zenon noster hac conlectione utitur: 'nullum malum gloriosum est; mors autem
gloriosa est; mors ergo non est malum'. Profecisti!
liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius
loqui nec morituro risum movere? Non mehercules facile tibi dixerim utrum
ineptior fuerit qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an
qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
10.
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam quod mortem inter
indifferentia ponimus, quae adiaphora Graeci vocant. 'Nihil' inquit 'indifferens gloriosum
est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens. ' Haec
interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori
gloriosum est. Et cum dicis 'indifferens nihil gloriosum est', concedo tibi ita
ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia; tamquam indifferentia
esse dico (id est nec bona nec mala) morbum, dolorem, paupertatem, exilium,
mortem.
11.
Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non
paupertas, sed ille quem paupertas non summittit nec incurvat; laudatur non
exilium, sed ille [Rutilius] qui fortiore vultu in exilium iit quam misisset;
laudatur non dolor, sed ille quem nihil coegit dolor; nemo mortem laudat, sed
eum cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
12.
Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quidquid ex illis virtus
adiit tractavitque honestum et gloriosum facit: illa in medio posita sunt.
Interest utrum malitia illis an virtus manum admoverit; mors enim illa quae in
Catone gloriosa est in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim
Brutus qui, cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem
secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem, 'praebebo', inquit
'ita vivam'. Quae dementia est fugere cum retro ire non possis! 'Praebebo',
inquit 'ita vivam'. Paene adiecit 'vel sub Antonio'. O hominem dignum qui vitae
dederetur!
13.
Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum: Cato illa
honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res quod non habuit decus
virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte;
14.
dies illi lucem infundit, nox eripit: sic istis quae a nobis indifferentia ac
media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno, et contra morti,
exilio, malae valetudini, doloribus quaeque alia aut minus aut magis
pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida nec frigida est: in fornacem
coniecta concaluit, in aquam demissa refrixit. Mors honesta est per illud quod
honestum est, id <est> virtus et animus externa contemnens.
15.
Est et horum, Lucili, quae appellamus media grande discrimen. Non enim sic mors
indifferens est quomodo utrum capillos pares <an inpares> habeas: mors
inter illa est quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem: sui amor
est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio
dissolutionis, * * * quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac
cui adsuevimus rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod
haec iam novimus, illa ad quae transituri sumus nescimus qualia sint, et
horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura
mors creditur.
16.
Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est quae facile neglegi
possit: magna exercitatione durandus est animus ut conspectum eius accessumque
patiatur. Mors contemni debet magis quam solet; multa enim de illa credidimus;
multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam; descriptus est carcer
infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua
ingens ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento
aeternum latrans exsangues terreat umbras.
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec
quicquam defunctis superesse quod timeant, subit alius metus: aeque enim timent
ne apud inferos sint quam ne nusquam.
17.
His adversantibus quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem
quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad
virtutem exsurget si mortem malum esse crediderit: exsurget si putabit
indifferens esse. Non recipit rerum natura ut aliquis magno animo accedat ad id
quod malum iudicat: pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum quod ab
invito et tergiversante fit; nihil facit virtus quia necesse est.
18.
Adice nunc quod nihil honeste fit nisi cui totus animus incubuit atque adfuit,
cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu,
aut spe bonorum ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia,
dissident inter se iudicia facientis: hinc est quod iubeat proposita perficere,
illinc quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat; igitur in diversa
distrahitur. Si hoc est, perit gloria; virtus enim concordi animo decreta
peragit, non timet quod facit.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito
quam tua te fortuna sinet.
19.
Non ibis audentior si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est;
alioqui haesitabit impetum moratura suspicio; trudetur in id quod invadendum
est.
Nostri quidem videri volunt Zenonis
interrogationem
veram esse, fallacem autem alteram et falsam
quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii
veternosissimi nodos: totum genus istuc exturbandum iudico quo circumscribi se
qui interrogatur existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud
putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.
20.
Haec ipsa quae involvuntur ab illis solvere malim et expandere, ut persuadeam,
non ut inponam. In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum
quomodo exhortabitur? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam
transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis
positos: nec victoriam sperant nec reditum; ille locus illis sepulchrum futurus
est.
21.
Quemadmodum exhortaris ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et
vita potius quam loco cedant? Dices 'quod malum est gloriosum non est; mors gloriosa
est; mors ergo non malum'? O efficacem
contionem! Quis
post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori? At ille
Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! 'Sic',
inquit 'conmilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi. ' Non in ore crevit
cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus: alacres et ad prandium
illi promiserunt et ad cenam.
22.
Quid? dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per
ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: 'ire, conmilitones,
illo necesse est unde redire non est necesse'. Vides quam simplex et imperiosa
virtus sit: quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem
erectiorem possunt? frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in
minuta ac spinosa cogendus quam cum <ad> aliquid grande conponitur.
23.
Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos
doces malum non esse? quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia
inbuitur, evincis? quod auxilium invenis [quid dicis] inbecillitati humanae? quid
dicis quo inflammati in media pericula inruant? qua oratione hunc timendi
consensum, quibus ingenii viribus obnixam contra te persuasionem humani generis
avertis? verba mihi captiosa componis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis magna portenta feriuntur.
24.
Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem
frustra sagittis fundisque petierunt: ne Pythio quidem vulnerabilis erat. Cum
ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quidquid humanae
torserant manus reiceret, molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam
minuta iacularis? subula leonem excipis? Acuta sunt ista quae dicis: nihil est
acutius arista; quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. Vale.
|