1.
Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et valetudini meae prodesse iudico
et studiis. Quare valetudinem adiuvent
vides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena
opera exerceor. Studio quare prosint indicabo: a lectionibus <non>
recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus,
deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et
cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio
tamen, reficit.
2.
Nec scribere tantum nec tantum legere debemus: altera res contristabit vires et
exhauriet (de stilo dico), altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum
est et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est stilus
redigat in corpus.
3.
Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum
idoneos carpunt, deinde quidquid attulere disponunt ac per favos digerunt et,
ut Vergilius noster ait,
liquentia mella
stipant et dulci
distendunt nectare cellas.
4.
De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui protinus mel sit,
an quae collegerunt in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui
mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis sed
colligendi. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros
illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat; in nostris
quoque herbis vim eandem sed minus manifestam et notabilem poni, quam
persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc
qualitatem verti quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non
sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.
5.
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari
et quaecumque ex diversa lectione congessimus separare (melius enim distincta
servantur), deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem
varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit unde sumptum sit, aliud
tamen esse quam unde sumptum est appareat. Quod in corpore nostro videmus sine
ulla opera nostra facere naturam
6.
(alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant
stomacho, onera sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in vires
et in sanguinem transeunt), idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut
quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint.
7.
Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis
fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus
numerus fit ex singulis cum minores summas et dissidentes conputatio una
conprendit. Hoc faciat animus noster: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum
ostendat quod effecit.
8.
Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem admiratio tibi altius fixerit,
similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem: imago res mortua
est. 'Quid ergo? non intellegetur cuius imiteris orationem? cuius
argumentationem? cuius sententias? ' Puto aliquando ne intellegi quidem posse,
si magni vir ingenii omnibus quae ex quo voluit exemplari traxit formam suam
inpressit, ut in unitatem illa conpetant.
9.
Non vides quam multorum vocibus chorus constet? unus tamen ex omnibus redditur.
Aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media; accedunt viris feminae,
interponuntur tibiae: singulorum illic latent voces, omnium apparent.
10.
De choro dico quem veteres philosophi noverant: in commissionibus nostris plus
cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo
canentium implevit et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum
genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis. Talem animum esse nostrum volo: multae in illo artes,
multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata.
11.
'Quomodo' inquis 'hoc effici poterit? ' Adsidua intentione: si nihil egerimus
nisi ratione suadente, nihil vitaverimus nisi ratione suadente. Hanc si audire
volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum ad quae discurritur; relinque
divitias, aut periculum possidentium aut onus; relinque corporis atque animi
voluptates, molliunt et enervant; relinque ambitum, tumida res est, vana,
ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est ne quem ante se videat quam
ne secum, laborat invidia et quidem duplici. Vides autem quam miser sit si is
cui invidetur et invidet.
12.
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? multum
habent contumeliarum ut intres, plus cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu
suspensa vestibula: non in praerupto tantum istic stabis sed in lubrico. Huc
potius te ad sapientiam derige, tranquillissimasque res eius et simul
amplissimas pete.
13.
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et
comparatione humillimorum exstent, per difficiles tamen et arduos tramites
adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc
verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te quae pro
excelsissimis habentur aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. Vale.
|