1.
Naufragium antequam navem ascenderem feci: quomodo acciderit non adicio, ne et
hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam
mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si
nolueris. Interim hoc me iter docuit quam multa haberemus supervacua et quam
facile iudicio possemus deponere quae, si quando necessitas abstulit, non
sentimus ablata.
2.
Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus
nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam
beatissimum agimus. Culcita in terra
iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium
facta est.
3.
De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine
caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario
sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego
faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam
maior est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit
sibi divitias nihil concupiscendo.
4.
Vehiculum in quod inpositus sum rusticum est; mulae vivere se ambulando
testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo ut hoc
vehiculum velim videri meum: durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens
in aliquem comitatum lautiorem incidimus invitus erubesco, quod argumentum est
ista quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et immobilem. Qui
sordido vehiculo erubescit pretioso gloriabitur.
5.
Parum adhuc profeci: nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo
opiniones viatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat:
'insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad
patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis
singulorum quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia (nam haec quoque
iam expensa fertis):
6.
late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis
paratam; familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet;
si creditoribus solverit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque facere
debebitis et excutere quantum proprii quisque habeat. '
7.
Divitem illum putas quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus
provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani
agri possidet quantum invidiose in desertis Apuliae possideret: cum omnia
dixeris, pauper est. Quare? quia debet.
'Quantum? ' inquis. Omnia; nisi forte iudicas interesse utrum aliquis ab homine
an a fortuna mutuum sumpserit.
8.
Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? quid ista vehicula
caelata?
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis:
aurea pectoribus demissa monilia pendent,
tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec
mulam.
9.
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem (alter enim
cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit), cantherio vehebatur et
hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc
occurrere aliquem ex his trossulis, in via divitibus, cursores et Numidas et
multum ante se pulveris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M.
Cato videretur, hic qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat
utrum se ad gladium locet an ad cultrum.
10.
O quantum erat saeculi decus, imperatorem, triumphalem, censorium, quod super
omnia haec est, Catonem, uno caballo esse contentum et ne toto quidem; partem
enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis
mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso
Catone defrictum?
11.
Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem ipse mihi fecero. Hic
itaque conticiscam, quantum ad ista quae sine dubio talia divinavit futura
qualia nunc sunt qui primus appellavit 'inpedimenta'. Nunc volo paucissimas
adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam
satisfacere vitae beatae contendimus.
12.
'Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod bonum est facit
musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo non sunt bona. ' Adversus hoc sic
respondent Peripatetici ut quod primum proponimus falsum esse dicant. 'Ab eo'
inquiunt 'quod est bonum non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum
tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi; nihil
tamen horum facit musicum. '
13.
His respondebimus, 'non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum est in
musica. Non enim id dicimus quod instruit musicum, sed quod facit: tu ad
supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica
bonum est, id utique musicum faciet. '
14.
Etiamnunc facere istuc planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur,
alterum quo effectus musici adiuvatur, alterum quo ars: ad effectum pertinent
instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam
sine istis: uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine;
idem enim est bonum et hominis et vitae.
15.
'Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest bonum non est; opes
autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo non sunt bona. ' 'Falsum est'
inquiunt 'quod proponitis; nam et in grammatice et in arte medendi aut
gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere. '
16.
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum
nec fortuita fastidiunt: virtus extollit hominem et super cara mortalibus
conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala vocantur aut cupit nimis aut
expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae
mollibus, atrimonium grande possedit. Nuper Natalis, tam inprobae linguae quam
inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos
habuit heredes. Quid ergo? utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam
inspurcavit? quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.
17.
Virtus super ista consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet
incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interdicit sibi ac suis
admiratione talium rerum; qui non est vir bonus potest nihilominus medicus
esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem
non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.
18.
Fiscus tanti est quantum habet; immo in accessionem eius venit quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod
pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum:
accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est? quia
magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit bonum
non esse.
19.
Itaque indolentiam numquam bonum dicam: habet illam cicada, habet pulex. Ne
quietem quidem et molestia vacare bonum dicam: quid est otiosius verme? Quaeris
quae res sapientem faciat? quae deum. Des oportet illi divinum aliquid,
caeleste, magnificum: non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem
patitur.
20.
Vide
et quid quaeque
ferat regio et quid quaeque recuset:
hic segetes,
illic veniunt felicius uvae,
arborei
fetus alibi atque iniussa virescunt
gramina.
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit
ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes
nudi ferrum?
21.
Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos
commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet
et ipsum suam sedem; non nascitur ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni
locus quaeris? animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.
22.
'Bonum ex malo non fit; divitiae [autem fiunt] fiunt autem ex avaritia;
divitiae ergo non sunt bonum. ' 'Non est'
inquit 'verum, bonum ex malo non nasci; ex sacrilegio enim et furto pecunia
nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegium et furtum, sed ideo quia plura
mala facit quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis
et animi et corporis. '
23.
Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia
multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni
facit: quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum,
adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non
erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! nam sacrilegia minuta puniuntur,
magna in triumphis feruntur.
24.
Adice nunc quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam
honestum erit et recte factum vocabitur, nostra enim actio est quod nullius
mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut
dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si
remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui
maximum scelerum supplicium in ipsis est.
25.
Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs: statim puniuntur cum
facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam
ficus ex olea: ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt.
Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum; nam
idem est honestum et bonum.
26.
Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: 'putemus pecuniam bonum esse
undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex
sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege. In eadem urna et aurum est et vipera: si aurum ex urna
sustuleris, non ideo sustuleris quia illic et vipera est; non ideo, inquam,
mihi urna aurum dat quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem
modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium,
sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum
quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum. '
27.
A quibus <dissentio>; dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic
aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum;
lucrum istud non est adpositum sceleri sed immixtum.
28.
'Quod dum consequi volumus in multa mala incidimus, id bonum non est; dum
divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum
non sunt. ' 'Duas' inquit 'significationes habet propositio vestra: unam, dum
divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala
incidimus et dum virtutem consequi volumus: aliquis dum navigat studii causa,
naufragium fecit, aliquis captus est.
29.
Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus bonum non est. Huic
propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala
incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non
sunt divitiae sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse.
Praeterea' inquit 'conceditis divitias habere aliquid usus: inter commoda illas
numeratis. Atqui eadem ratione <ne> commodum quidem erunt; per illas enim
multa nobis incommoda eveniunt. '
30.
His quidam hoc respondent: 'erratis, qui incommoda divitis inputatis. Illae
neminem laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic
quemadmodum gladius neminem occidit: occidentis telum est. Non ideo divitiae
tibi nocent si propter divitias tibi nocetur. '
31.
Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non
quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa
efficiens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem
causam divitiae habent: inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt,
et usque eo mentem alienant ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
32.
Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non
sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam;
quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem aliud
est insolentia quam species magnitudinis falsa.
33.
'Isto modo' inquit 'etiam malum sunt divitiae, non tantum bonum non sunt. '
Essent malum si ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam: nunc
praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos sed adtrahentem;
speciem enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
34.
Habet virtus quoque praecedentem causam ad invidiam; multis enim propter
sapientiam, multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet
nec veri similem; contra enim veri similior illa species hominum animis
obicitur a virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.
35.
Posidonius sic interrogandum ait: 'quae neque magnitudinem animo dant nec
fiduciam nec securitatem non sunt bona; divitiae autem et bona valetudo et
similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona'. Hanc interrogationem magis
etiamnunc hoc modo intendit: 'quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam
nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala
sunt; a fortuitis autem in haec inpellimur; ergo non sunt bona'.
36.
'Hac' inquit 'ratione ne commoda quidem ista erunt. ' Alia est commodorum
condicio, alia bonorum: commodum est quod plus usus habet quam molestiae; bonum
sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum quod plus
prodest, sed quod tantum prodest.
37.
Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad
stultos. Itaque potest ei esse incommodum
mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum: bonum ad unum
sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.
38.
Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: 'ex malis bonum non
fit; ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt'.
Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et
solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas
iactatum, sic ab Antipatro refelli:
39.
'paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem' (vel, ut antiqui
dixerunt, orbationem; Graeci kata steresin dicunt); 'non quod habeat dicit, sed
quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil impleri potest: divitias multae res
faciunt, non multae inopiae. Aliter' inquit 'quam debes paupertatem intellegis.
Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita
non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest. '
40.
Facilius quod volo exprimerem, si Latinum verbum esset quo anuparxia
significaretur. Hanc paupertati Antipater adsignat: ego non video quid aliud
sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit,
quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus
numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam
litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.
41.
Putemus nos ad contionem vocatos: lex de abolendis divitis fertur. His
interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? his effecturi ut populus
Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet,
divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc
ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam temperatissimam
inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus
eripuerit omnibus facilius ab omnibus uni eripi posse? Haec satius est suadere,
et expugnare adfectus, non circumscribere. Si
possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. Vale.
|