1.
De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio, nullum in
bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia si
praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis immorandum est quamdiu
nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera.
2.
Quare liberalia studia dicta sint vides: quia homine libero digna sunt. Ceterum
unum studium vere liberale est quod liberum facit, hoc est sapientiae, sublime,
forte, magnanimum: cetera pusilla et puerilia sunt. An tu quicquam in istis
esse credis boni quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos
cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse. Quidam illud de liberalibus
studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum facerent: ne promittunt quidem
nec huius rei scientiam adfectant.
3.
Grammatice circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa
historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid horum ad
virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum
memoria et versuum lex ac modificatio -- quid ex his metum demit, cupiditatem
eximit, libidinem frenat?
4.
Ad geometriam transeamus et ad musicen: nihil apud illas invenies quod vetet
timere, vetet cupere. Quae quisquis ignorat, alia frustra scit. * * *
utrum doceant isti virtutem an non: si non docent, ne tradunt quidem; si
docent, philosophi sunt. Vis scire quam
non ad docendam virtutem consederint? aspice quam dissimilia inter se omnium
studia sint: atqui similitudo esset idem docentium.
5.
Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis quibus
colligunt negent; nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et
voluptates refugientem et ab honesto ne immortalitatis quidem pretio
recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter
convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera
inducentem, modo Academicum, omnia incerta dicentem. Apparet nihil horum esse
in illo, quia omnia sunt; ista enim inter se dissident. Demus illis Homerum
philosophum fuisse: nempe sapiens factus est antequam carmina ulla cognosceret;
ergo illa discamus quae Homerum fecere sapientem.
6.
Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non
magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare
tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad
rem existimas pertinere?
7.
Quaeris Ulixes ubi erraverit potius quam efficias ne nos semper erremus? Non
vacat audire utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis
orbem (neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates nos
animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala inpellit. Non deest
forma quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore
gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates
malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem,
quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
8.
Quid inquiris an Penelopa inpudica fuerit, an verba saeculo suo dederit? an
Ulixem illum esse quem videbat, antequam sciret, suspicata sit? Doce me quid
sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.
9.
Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae ac graves consonent,
quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia: fac potius quomodo
animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras mihi qui sint
modi flebiles: monstra potius quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.
10.
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat quomodo metiar quantum
homini satis sit; numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam
doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem cuius patrimonium
tabularios lassat, immo quam supervacua possideat qui infelicissimus futurus
est si quantum habeat per se conputare cogetur.
11.
Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere?
Quid prodest
colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decem pedam
effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis: at ego
discere volo quomodo totos hilaris amittam. 'Paterno agro et avito' inquit
'expellor. '
12.
Quid? ante avum tuum quis istum agrum tenuit? cuius, non dico hominis, sed
populi fuerit potes expedire? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius
colonus es? si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu
capi publicum: hoc quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis
humani.
13.
O egregiam artem! scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque
acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est quod in mensuram tuam non
cadat: si artifex es, metire hominis animum, dic quam magnus sit, dic quam
pusillus sit. Scis quae recta sit linea: quid tibi prodest, si quid in vita rectum
sit ignoras?
14.
Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur:
frigida Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
Hoc scire quid proderit? ut sollicitus sim
cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet
occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia
esse nec posse mutari?
15.
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus; per statas vices
remeant et effectus rerum omnium aut movent aut notant. Sed sive quidquid
evenit faciunt, quid immutabilis rei notitia proficiet? sive significant, quid
refert providere quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient.
16.
Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes
ordine
respicies, numquam te crastina fallet
hora, nec
insidiis noctis capiere serenae.
Satis
abundeque provisum est ut ab insidiis tutus essem.
17.
'Numquid me crastina non fallit hora? fallit enim quod nescienti evenit. ' Ego
quid futurum sit nescio: quid fieri possit scio. Ex hoc nihil deprecabor, totum expecto: si quid remittitur, boni
consulo. Fallit me hora si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum
scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura; itaque secunda
expecto, malis paratus sum.
18.
In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; non enim adducor ut
in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut
marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo ac
luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; aut et
unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia
accommodantes sua.
19.
Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in
sagina, animi in macie et veterno sunt? An liberale studium istuc esse
iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia
iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare? Nihil liberos suos
docebant quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve
virtutem; quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare,
adfectibus effrenatissimis abstrahi? quid prodest multos vincere luctatione vel
caestu, ab iracundia vinci?
20.
'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia? ' Ad alia multum, ad
virtutem nihil; nam et hae viles ex professo artes quae manu constant ad
instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. 'Quare
ergo liberalibus studiis filios erudimus? ' Non quia virtutem dare possunt, sed
quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut
antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet
liberales artes sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non
perducunt animum ad virtutem sed expediunt.
21.
Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt vulgares et sordidae, sunt
ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vulgares opificum, quae manu constant
et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti
simulatio est.
22.
Ludicrae sunt quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt; his adnumeres
licet machinatores qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite
in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates, aut dehiscentibus quae
cohaerebant aut his quae distabant sua sponte coeuntibus aut his quae eminebant
paulatim in se residentibus. His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia
causas non novere mirantium.
23.
Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes quas egkuklious
Graeci, nostri autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut
dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.
24.
'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua
moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba
locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones,
geometriae testimonio statur; ergo eius quam adiuvat pars est. '
25.
Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri sunt; immo si partes essent, non
adiuvarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquod nobis
praestat geometria ministerium: sic philosophiae necessaria est quomodo ipsi
faber, sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
26.
Praeterea utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium et quaerit
et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et supputat. Qua
ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura sapiens scit:
cursus et recursus et quasdam obversationes per quas descendunt et adlevantur
ac speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare non liceat,
colligit mathematicus.
27.
Quae causa in speculo imagines exprimat sciet sapiens: illud tibi geometres potest
dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales
imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu
quodam et exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpetranda illi quaedam principia
sunt; non est autem ars sui iuris cui precarium fundamentum est.
28.
Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat: mathematice, ut ita
dicam, superficiaria est, in alieno aedificat; accipit prima, quorum beneficio
ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset
conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu
caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto. Una re consummatur animus,
scientia bonorum ac malorum immutabili; nihil autem ulla ars alia de bonis ac
malis quaerit. Singulas lubet circumire virtutes.
29.
Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem
nostram mittentia despicit, provocat, frangit: numquid ergo hanc liberalia
studia corroborant? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla
necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio: 'ure', inquit
'caede, occide: non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa
altius condam'. Numquid liberalia studia
hos animos facere possunt? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque
abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter
ipsas venit; scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum
debeas sumere.
30.
Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat amarum; verbis, rebus,
adfectibus comem se facilemque omnibus praestat; nullum alienum malum putat,
bonum autem suum ideo maxime quod alicui bono futurum est amat. Numquid
liberalia studia hos mores praecipiunt? non magis quam simplicitatem, quam
modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non
magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini
non esse homine prodige utendum.
31.
'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri,
quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti? ' Quia nec sine cibo ad
virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet; ligna navi nihil
conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis: non est, inquam, cur aliquid
putes eius adiutorio fieri sine quo non potest fieri.
32.
Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam
posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur. Quid est
autem quare existimem non futurum sapientem eum qui litteras nescit, cum
sapientia non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit
quae nullum extra se subsidium habet.
33.
Magna et spatiosa res est sapientia; vacuo illi loco opus est; de divinis
humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de
tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid;
deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam
ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.
34.
Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando
esse incipiat, quamdiu sit, aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium
formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur
in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum per nos aliquid
facere desierit, quomodo libertate sua usurus cum ex hac effugerit cavea; an
obliviscatur priorum et illinc nosse se incipiat unde corpori abductus in
sublime secessit.
35.
Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia
quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec
tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo
tollenda sunt. Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna
desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
36.
'At enim delectat artium notitia multarum. ' Tantum itaque ex illis
retineamus quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum qui supervacua
usibus comparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum qui
occupatus est in supervacua litterarum supellectile? Plus scire velle quam sit
satis intemperantiae genus est.
37.
Quid quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos,
sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria quia supervacua
didicerunt? Quattuor milia librorum
Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa supervacua legisset. In
his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his
libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et
alia quae erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse vitam nega!
38.
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus recidenda. Magno
inpendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o
hominem litteratum! ' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o virum bonum! '
39.
Itane est? annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit
quaeram? quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non
habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena carmina conpunxit
recognoscam, et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere
haerebo? adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec sciam? et quid
ignorem?
40.
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen
Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia
consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo quo bellum
Troianum conplexus est. Huius rei argumentum adferebat quod duas litteras in
primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
41.
Talia sciat oportet qui multa vult scire. Non
vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio
publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum
somnus? Metire aetatem tuam: tam multa non capit.
42.
De liberalibus studiis loquor: philosophi quantum habent supervacui, quantum ab
usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac
praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere
geometris; quidquid in illorum artibus supervacuum erat transtulere in suam. Sic effectum est ut
diligentius loqui scirent quam vivere.
43.
Audi quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit.
Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac
ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his
quae videntur esse nihil magis esse quam non esse.
44.
Parmenides ait ex his quae videntur nihil esse universo. Zenon Eleates omnia
negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei
versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam,
nihil scire.
45.
Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi
non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est
supervacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen per quod acies derigatur
ad verum, hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura
est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si
Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.
46.
Quid ergo nos sumus? quid ista quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota
rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris magis
irascar, illis qui nos nihil scire voluerunt, an illis qui ne hoc quidem nobis
reliquerunt, nihil scire. Vale.
|