1.
Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi
philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi; facilius enim per partes
in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi
facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere,
simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem sui
raperet, relictis iis quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia
contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda quemadmodum mundi secreta
cernuntur.
2.
Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter
obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et
quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt,
universi nondum capacibus. Faciam ergo
quod exigis et philosophiam in partes, non in frusta dividam. Dividi enim
illam, non concidi, utile est; nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima
difficile est.
3.
Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus; quidquid in maius crevit
facilius agnoscitur si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse
et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio: simile
confuso est quidquid usque in pulverem sectum est.
4.
Primum itaque, si [ut] videtur tibi, dicam inter sapientiam et philosophiam
quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia
sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa pervenit.
Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet.
5.
Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent divinorum et humanorum scientiam;
quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi
haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt.
Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent: alii studium
illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis; a quibusdam
dicta est adpetitio rectae rationis.
6.
Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse;
neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo
multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec
concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus
ac praemium est; illa venit, ad hanc itur.
7.
Sapientia est quam Graeci sophian vocant. Hoc verbo Romani quoque utebantur,
sicut philosophia nunc quoque utuntur; quod et togatae tibi antiquae probabunt
et inscriptus Dossenni monumento titulus:
hospes resiste
et sophian Dossenni lege.
8.
Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec
peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse; nam nec
philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium
virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui
potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis qui aliquid
ex distanti loco ferire conantur alibi est qui petit, alibi quod petitur; nec
quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt <extra urbes sunt, sic viae ad
virtutem> extra ipsam: ad virtutem venitur per ipsam, cohaerent inter se
philosophia virtusque.
9.
Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem,
naturalem, rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam scrutatur;
tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro
vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et
qui in plura diducerent.
10.
Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt civilem, quia propriam
quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit; quidam
adiecerunt his partem quam oikonomiken vocant, administrandae familiaris rei
scientiam; quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur.
11.
Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem:
rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere,
falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum quem 'de iudicio et
regula' appellant -- alio nomine rationalem -- induxerunt, sed eum accessionem
esse naturalis partis existimant.
12.
Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt moralibus,
sed hi quoque quae removent aliter inducunt; in quinque enim partes moralia
dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de
actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex
rationali.
13.
Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem sed
etiam contrarias; moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit. Nam eum
locum qui monitiones continet sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi,
tamquam quidquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus.
14.
Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus
disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum
cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis --
quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? -- secunda de impetu,
de actionibus tertia. Primum enim est ut quanti quidque sit iudices, secundum
ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium ut inter impetum
tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.
15.
Quidquid ex tribus defuit turbat et cetera. Quid enim prodest inter <se>
aestimata habere omnia, si sis in impetu nimius? quid prodest impetus repressisse
et habere cupiditates in sua potestate, si in ipsa rerum actione tempora
ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est
enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare
et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est ubi actio non
destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur, proinde
remissus <aut> acrior prout illa digna est peti.
16.
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur, corporalia et incorporalia;
utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum,
in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur -- gignuntur autem elementa. Ipse
<de> elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in
materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
17.
Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua
est aut inter respondentem et interrogantem discissa; hanc dialektiken, illam
rhetoriken placuit vocari. Rhetorike verba curat et sensus et ordinem;
dialektike in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res
quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque
divisio. Itaque hoc loco finem faciam et
summa sequar fastigia rerum;
alioqui, si voluero facere partium partes,
quaestionum liber fiet.
18.
Haec, Lucili virorum optime, quominus legas non deterreo, dummodo quidquid
legeris ad mores statim referas. Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta
constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
et istis dicentibus 'quousque eadem? ' responde:
19.
'Ego debebam dicere "quousque eadem peccabitis? " Remedia ante vultis
quam vitia desinere? Ego vero eo magis
dicam, et quia recusatis perseverabo; tunc incipit medicina proficere ubi in
corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos
non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.
20.
'Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino qui populum cepit
angustus est? Quousque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum quidem
spatio contenti circumscribere praediorum modum? Inlustrium fluminum per
privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad
ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est nisi latifundiis vestris maria
cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi
insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur. Quam
vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur, facite
vestrum quidquid potestis, dum plus sit alieni.
21.
'Nunc vobiscum loquor quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia
diffunditur. Vobis dico: quousque nullus
erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant? nullum flumen cuius
non ripas aedificia vestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium
venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum
litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis, nec contenti solo nisi quod
manu feceritis, mare agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra
resplendeant, aliubi inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum,
aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum
ingentia, tamen et singula corpora estis et parvola. Quid prosunt multa
cubicula? in uno iacetis. Non est vestrum ubicumque non estis.
22.
'Ad vos deinde transeo quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria
scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus
cum magno labore persequitur: nullis animalibus nisi ex fastidio pax est.
Quantulum [est] ex istis epulis [quae] per tot comparatis manus fesso
voluptatibus ore libatis? quantulum ex ista fera periculose capta dominus
crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per
istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid intellegitis maiorem
vos famem habere quam ventrem? '
23.
Haec aliis dic, ut dum dicis audias ipse, scribe, ut dum scribis legas, omnia
ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid
scias, sed ut melius. Vale.
|