1.
Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum immortalium munus sit quod
vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam
dis quanto maius beneficium est bona vita quam vita pro certo haberetur, nisi
ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli dederunt, facultatem
omnibus.
2.
Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia
quod in se optimum habet perdidisset, inter fortuita non esse. Nunc enim hoc in
illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque
debet, quod non ab alio petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si
beneficiaria res esset?
3.
Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire; ab hac numquam
recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum
et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes
deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquamdiu inviolatum
mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam iis
quos fecit locupletissimos fuit; desierunt enim omnia possidere, dum volunt
propria.
4.
Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur eundem
habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio; natura est enim
potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora
praesunt aut vehementissima: non praecedit armenta degener taurus, sed qui
magnitudine ac toris ceteros mares vicit; elephantorum gregem excelsissimus
ducit: inter homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector eligebatur,
ideoque summa felicitas erat gentium in quibus non poterat potentior esse nisi
melior; tuto enim quantum vult potest qui se nisi quod debet non putat posse.
5.
Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regnum
Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur,
suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant; horum prudentia
ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia
augebat ornabatque subiectos. Officium
erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset adversus eos experiebatur per
quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum
bene imperanti bene pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset
quam ut abiret e regno.
6.
Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse
legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon, qui Athenas
aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos; Lycurgum si eadem aetas
tulisset, sacro illi numero accessisset octavus. Zaleuci leges Charondaeque
laudantur; hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito
illo sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae et per
Italiam Graeciae ponerent.
7.
Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia inventas quibus in
cotidiano vita utitur non concesserim, nec illi fabricae adseram gloriam. 'Illa' inquit 'sparsos et
aut casis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit
tecta moliri. ' Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has
machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam
vivaria piscium in hoc clausa ut tempestatum periculum non adiret gula et
quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos in quibus
distinctos piscium greges saginaret.
8.
Quid ais? philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid aliud erat
avaritiae signum dare? Philosophia haec cum
tanto habitantium periculo imminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et
sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.
8.
Mihi crede, felix illud saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum
tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere;
nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae
parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum
ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
10.
Furcae utrimque suspensae fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta
et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis
habitavere [sed] securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus
habitat.
11.
In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a
sapientibus viris iudicat; isto enim modo dicat licet sapientes fuisse per quos
tunc laqueis
captare feras et fallere visco
inventum et
magnos canibus circumdare saltus.
Omnia enim ista sagacitas hominum, non
sapientia invenit.
12.
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris
invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis
liquefacta fudisset: ista tales inveniunt quales colunt.
13.
Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus
in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati
ingenii, acuti, non magni nec elati, et quidquid aliud corpore incurvato et
animo humum spectante quaerendum est. Sapiens facilis victu fuit. Quidni? cum hoc quoque
saeculo esse quam expeditissimus cupiat.
14.
Quomodo, oro te, convenit ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his
sapiens tibi videtur? qui serram commentus est, an ille qui, cum vidisset
puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem
<cum> hac obiurgatione sui: 'quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas
habui! ', qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit?
15.
Hodie utrum tandem sapientiorem putas qui invenit quemadmodum in immensam
altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu
implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat ut subinde
alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an
eum qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac
difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos
vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris
necessaria si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si audire
humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.
16.
Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus expedita erat
tutela corporis. Simplici cura constant
necessaria: in delicias laboratur. Non desiderabis artifices: sequere naturam. Illa noluit esse
districtos; ad quaecumque nos cogebat instruxit. 'Frigus intolerabilest corpori nudo. ' Quid ergo? non pelles ferarum et
aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? non corticibus
arborum pleraeque gentes tegunt corpora? non avium plumae in usum vestis
conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac
murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? Quid ergo? non quilibet
virgeam cratem texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde [de] stipula
aliisque silvestribus operuere fastigium et pluviis per devexa labentibus
hiemem transiere securi?
17.
'Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere. ' Quid ergo?
non vetustas multa abdidit loca quae vel iniuria temporis vel alio quolibet
casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? non in defosso latent Syrticae
gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis
repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus?
18.
Non fuit tam iniqua natura ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae
daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere; nihil durum ab illa nobis
imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati
sumus: nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque
et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt obvia erant
et gratuita et opera levi parabilia; modus enim omnium prout necessitas erat:
nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.
19.
Sufficit ad id natura quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se
ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua
coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius
deservire libidini iussit. Omnes istae artes quibus aut circitatur civitas aut
strepit corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur,
nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae
sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque
cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria
finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle quantum sat est.
20.
Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis
abducat a vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex iis qui plurimum
philosophiae contulerunt, dum vult describere primum quemadmodum alia
torqueantur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemadmodum tela
suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen insertum,
quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et
iungi, textrini quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus postea
repertum hoc subtilius genus in quo
tela iugo vincta est, stamen secernit
harundo,
inseritur medium radiis subtemen acutis,
quod lato paviunt insecti pectine dentes.
Quid si contigisset illi videre has nostri
temporis telas, in quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico
nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
21.
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum
et iteratum quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et
collectas manu herbas ne quid fortuitum et agreste succrescat quod necet
segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima
cultores agrorum nova inveniant per quae fertilitas augeatur.
22.
Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit;
narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.
'Receptas' inquit 'in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et
quidquid excidit ad eosdem dentes lingua refertur; tunc umore miscetur ut
facilius per fauces lubricas transeat; cum pervenit in ventrem, aequali eius
fervore concoquitur; tunc demum corpori accedit.
23.
Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem
dentium, quorum pars immobilis motum alterius expectat; deinde utriusque
adtritu grana franguntur et saepius regeruntur donec ad minutiam frequenter
trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit
finxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde
furni paulatim reperti et alia genera quorum fervor serviret arbitrio. ' Non
multum afuit quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.
24.
Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis
inventa sunt, tam mehercules quam navigia quibus amnes quibusque maria
transimus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo
gubernaculis quae huc atque illuc cursum navigii torqueant. Exemplum a piscibus
tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem
suam flectunt.
25.
'Omnia' inquit 'haec sapiens quidem invenit, sed minora quam ut ipse tractaret
sordidioribus ministris dedit. ' Immo non aliis excogitata ista sunt quam
quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut
speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut
suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos per quos circumfunderetur
calor qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora quibus
templa, quibus domus fulgent? quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas
quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? quid verborum notas
quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur?
Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt:
26.
sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum magistra est. Vis scire quid
illa eruerit, quid effecerit? Non decoros corporis motus nec varios per tubam
ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu
formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello utilia molitur: paci favet et
genus humanum ad concordiam vocat.
27.
Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam
parvola adsignas? artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet;
nam cui vita, illi vitae quoque ornantia serviunt: ceterum ad beatum statum
tendit, illo ducit, illo vias aperit.
28.
Quae sint mala, quae videantur ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat
magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec
ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida; totius naturae notitiam ac
sui tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii,
quid in secundam numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid agant,
quid possint, quid velint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale
sacrum sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur, cuius vera
simulacra verasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spectacula tam
magna hebes visus est.
29.
Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium
seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset,
ubi, quamdiu, in quot membra divisus. Deinde a corporibus se ad incorporalia
transtulit veritatemque et argumenta eius excussit; post haec quemadmodum
discernerentur vitae aut vocis ambigua; in utraque enim falsa veris immixta
sunt.
30.
Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio videtur) ab istis artibus sapiens, sed ad
illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset quod non erat
dignum perpetuo usu iudicaturus; ponenda non sumeret.
31.
'Anacharsis' inquit 'invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur. '
Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluit videri versus falsos
esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si
fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa
sapientes faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse
sapientem: cursu omnis anteibit qua velox est, non qua sapiens. Cuperem
Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos
format qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt postquam
sapientem invenire desimus.
32.
'Democritus' inquit 'invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim
inclinatorum medio saxo alligaretur. ' Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante
Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.
33.
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse quemadmodum ebur molliretur,
quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctura
inventi lapides <in> hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit,
non qua sapiens erat invenit; multa enim facit quae ab inprudentissimis aut
aeque fieri videmus aut peritius atque exercitatius.
34.
Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit quaeris? Primum verum
naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est, tardis ad divina;
deinde vitae legem, quam universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos
docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere
opinionibus falsis et quanti quidque esset vera aestimatione perpendit;
damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitura laudavit et
palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse
qui se habet in potestate.
35.
Non de ea philosophia loquor quae civem extra patriam posuit, extra mundum
deos, quae virtutem donavit voluptati, sed <de> illa quae nullum bonum
putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri
potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc
artificia deerant et ipso usu discebantur utilia non credo.
36.
Sicut aut fortunata tempora, cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue
utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex
consortio <docuere> discurrere: non erant illi sapientes viri, etiam si
faciebant facienda sapientibus.
37.
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui
permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam
quod apud illos fuisse memoratur apud quos
nulli subigebant arva coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
38.
Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur;
sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura
possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo
pauperem invenire non posses? Inrupit in res optime positas avaritia et, dum
seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum
se ex immenso redegit. Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo
omnia amisit.
39.
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat
vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura
dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem: nulla nos finium
propagatio eo reducet unde discessimus. Cum omnia fecerimus, multum habebimus: universum habebamus.
40.
Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium
larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare
alteri voluptas erat; nec ulli aut superesse poterat aut deesse: inter
concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum
avarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis quoque excluserat: par
erat alterius ac sui cura.
41.
Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras
verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam
hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas
transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis
excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!
42.
Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentis sidera
superlabebantur et, insigne spectaculum noctium, mundus in praeceps agebatur,
silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus
huius pulcherrimae domus; libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia,
rursus ex occulto alia surgentia.
43.
Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum
pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis attoniti.
Non habebant domos instar urbium: spiritus ac liber inter aperta perflatus et
levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula
nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes et prata sine arte
formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu -- haec erat
secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa
timentem: nunc magna pars nostri metus tecta sunt.
44.
Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes,
quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti
spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes; neque enim dubium est quin
meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles
fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata.
Non enim dat natura virtutem: ars est bonum fieri.
45.
Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos <lapides in> ima
terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus: tantum
aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret.
Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.
46.
Quid ergo <est>? Ignorantia rerum innocentes erant; multum autem interest
utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis iustitia, deerat
prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat
similia quaedam rudis vita: virtus non contingit animo nisi instituto et edocto
et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc
nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus
est. Vale.
|