1.
In epistula qua de morte Metronactis philosophi querebaris, tamquam et
potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in
omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus: multos
inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem. Obiurgamus cotidie fatum: 'quare
ille in medio cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem et
sibi et aliis gravem extendit? '
2.
Utrum, obsecro te, aequius iudicas, te naturae an tibi parere naturam? quid
autem interest quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu vivamus
curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas fato opus est, ut satis, animo.
Longa est vita si plena est; impletur autem cum animus sibi bonum suum reddidit
et ad se potestatem sui transtulit.
3.
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti? non vixit iste sed in
vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. 'Octoginta annis vixit. '
Interest mortem eius ex quo die numeres. 'At ille obiit viridis. '
4.
Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte
cessavit; licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. 'Octoginta annis
vixit. ' Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis quomodo
dicuntur arbores vivere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa
rerum sic vita nostra non multum pateat sed multum pendeat; actu illam
metiamur, non tempore. Vis scire quid inter hunc intersit vegetum
contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in
summum bonum eius evectum et illum cui multi anni transmissi sunt? alter post
mortem quoque est, alter ante mortem perit.
5.
Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum cui quantulumcumque
temporis contigit bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem; non fuit unus e
multis; et vixit et viguit. Aliquando
sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit.
Quid quaeris
quamdiu vixerit? vivit: ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.
6.
Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim; nihil tamen mihi ad beatam
vitam defuisse dicam si spatium eius inciditur; non enim ad eum diem me aptavi
quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi.
Quid me interrogas quando natus sim, an inter iuniores adhuc censear? habeo
meum.
7.
Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in
minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est.
Quamdiu sim alienum est: quamdiu ero, <vere> ut sim, meum est. Hoc a me
exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut
praetervehar.
8.
Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? usque ad sapientiam vivere; qui ad
illam pervenit attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur
audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet quod
fuit. Merito enim inputabit: meliorem
illi vitam reddidit quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset
ostendit; si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
9.
Et tamen quousque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus: scimus a
quibus principiis natura se attollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas
annum vices revocet, quemadmodum omnia quae usquam erunt cluserit et se ipsam
finem sui fecerit; scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare,
cetera continua velocitate decurrere; scimus quemadmodum solem luna praetereat,
quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat,
quae causa inducat noctem, quae reducat diem: illuc eundum est ubi ista propius
aspicias.
10.
'Nec hac spe' inquit sapiens ille 'fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos
iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum
misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem
nihil ex homine restare: aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam
transiturus excedo. ' Non tam multis vixit annis quam potuit.
11.
Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis: annales Tanusii
scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorundam longa, et
quod Tanusii sequitur annales.
12.
Numquid feliciorem iudicas eum qui summo die muneris quam eum qui medio
occiditur? numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas ut iugulari in
spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus.
Mors per omnis it; qui occidit consequitur occisum. Minimum est de quo
sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet quam diu vites quod evitare
non possis? Vale.
|