|
1.
Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur qui
adventicio laetus est: exibit gaudium quod intravit. At illud ex se ortum
fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur: cetera quorum
admiratio est vulgo in diem bona sunt. 'Quid
ergo? non usui ac voluptati esse possunt? ' Quis negat? sed ita si illa ex
nobis pendent, non ex illis nos.
2.
Omnia quae fortuna intuetur ita fructifera ac iucunda fiunt si qui habet illa
se quoque habet nec in rerum suarum potestate est. Errant enim, Lucili, qui aut
boni aliquid nobis aut mali iudicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ac
malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. Valentior enim
omni fortuna animus est et in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac
miserae vitae sibi causa est.
3.
Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant: rectus atque
integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit,
idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra
vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas
positum nisi certus adversus incerta est.
4.
Sive alios observare volueris (liberius enim inter aliena iudicium est) sive te
ipsum favore seposito, et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus
et caris utile esse nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium
instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna
dixeris:
dis aliter visum
est.
5.
Immo mehercules, ut carmen fortius ac iustius petam quo animum tuum magis
fulcias, hoc dicito quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit: 'di
melius'. Sic composito nihil accidet. Sic
autem componetur si quid humanarum rerum varietas possit cogitaverit antequam
senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non
utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior si habere
desierit.
6.
Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est
ut ea quibus delectatur ad extremum usque permaneant; nullo enim tempore
conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet.
In aequo est autem amissae rei <dolor> et timor amittendae.
7.
Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina; quidquid
consilio prospici potest prospice; quodcumque laesurum est multo ante quam
accidat speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad
tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere qui potest ferre; certe
in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam
praetimere: quae ista dementia est malum suum antecedere?
8.
Denique, ut breviter includam quod sentio et istos satagios ac sibi molestos
describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis sunt quam ante illas. Plus
dolet quam necesse est qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate
dolorem non aestimat qua non expectat; eadem intemperantia fingit sibi
perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non
tantum durare, et oblitus huius petauri quo humana iactantur sibi uni
fortuitorum constantiam spondet.
9.
Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula qua sororem
amisso optimae indolis filio adloquitur: 'mortale est omne mortalium bonum'. De
his loquitur bonis ad quae concurritur; nam illud verum bonum non moritur,
certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit immortale
mortalibus.
10.
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti quo eant, quo illos singuli dies
trudant, ut mirentur aliquid ipsos amittere, amissuri uno die omnia. Quidquid est cui dominus
inscriberis apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili
aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere et hoc ipsum, si
intellegimus, solacium est. Aequo animo perde: pereundum est.
11.
Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? hoc, ut memoria teneamus
amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse
numquam. Peringratus est qui, cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis
eripit casus, usum fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii
perdidimus.
12.
Dic tibi ex istis quae terribilia videntur nihil est invictum'. Singula vicere
iam multi, ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius,
mortem ferro adactam Cato: et nos vincamus aliquid.
13.
Rursus ista quae ut speciosa et felicia trahunt vulgum a multis et saepe
contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit; Tubero
paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena
usus ostendit debere iis hominem esse contentum quibus di etiamnunc uterentur.
Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus ut rem publicam deberet
capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit; intellegebat enim quod
dari posset et eripi posse. Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus
inter exempla.
14.
Quare defecimus? quare desperamus? Quidquid fieri potuit potest, nos modo purgemus animum
sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum.
Licet reverti in viam, licet in integrum restitui: restituamur, ut possimus
dolores quocumque modo corpus invaserint perferre et fortunae dicere 'cum viro
tibi negotium est: quaere quem vincas'.
15.
* * * His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam
opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed
securus de illo sum: de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur.
Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa sed eorum quibus
utilis est.
16.
Liberaliter facit quod vivit. Alius iam hos cruciatus finisset: hic tam turpe
putat mortem fugere quam ad mortem confugere. 'Quid ergo? non si suadebit res exibit? ' Quidni exeat, si nemo iam uti
eo poterit, si nihil aliud quam dolori operam dabit?
17.
Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri, videre
quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat,
hic premat; quid faciendum sit a faciente discendum est.
18.
Adhuc argumentis actum est an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos
quoque animos admota summittere. Quid opus est verbis? in rem praesentem eamus:
nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra
utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libenter
moritur: hunc fert, illam expectat. Vale.
|