1.
Quae observanda tibi sint ut tutior vivas dicam. Tu tamen sic audias censeo
ista praecepta quomodo si tibi praeciperem qua ratione bonam valetudinem in
Ardeatino tuereris. Considera quae sint quae hominem in perniciem hominis
instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
2.
Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus ut multi in illo remedii causa
delituerint. Quem quis contemnit, calcat sine dubio sed transit; nemo homini
contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet; etiam in acie iacens
praeteritur, cum stante pugnatur.
3.
Spem inproborum vitabis si nihil habueris quod cupiditatem alienam et inprobam
inritet, si nihil insigne possederis; concupiscuntur enim etiam+pars innotarum
sunt sic raro+. Invidiam effugies si te non ingesseris oculis, si bona tua non
iactaveris, si scieris in sinu gaudere. Odium aut est ex offensa (hoc vitabis neminem
lacessendo) aut gratuitum, a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis
periculosum: quidam odium habuerunt nec inimicum.
4.
Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingeni lenitas:
eum esse te homines sciant quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua
et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a
servis quam a liberis: nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc quod
qui timetur timet: nemo potuit terribilis esse secure.
5.
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet qui illum sibi
adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et
artes bonae discutiunt et amicitiae eorum qui apud aliquem potentem potentes
sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam
periculum constet.
6.
Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum
secum. Est quaedam dulcedo sermonis quae inrepit et eblanditur et non aliter
quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit tacebit, nemo
quantum audierit loquetur; qui rem non tacuerit non tacebit auctorem. Habet
unusquisque aliquem cui tantum credat quantum ipsi creditum est; ut
garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet; sic
quod modo secretum erat rumor est.
7.
Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam vitam et perturbatam
inpotentes agunt; tantum metuunt quantum nocent, nec ullo tempore vacant.
Trepidant enim cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac
subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem
meruit expectat.
8.
Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se,
etiam si non deprenditur, posse deprendi, et inter somnos movetur et, quotiens
alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi oblitteratum videtur,
non satis tectum. Nocens habuit aliquando
latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale.
|