1.
Cupio mehercules amicum tuum formari ut desideras et institui, sed valde durus
capitur; immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac
diutina fractus. Volo tibi ex nostro
artificio exemplum referre.
2.
Non quaelibet insitionem vitis patitur: si vetus et exesa est, si infirma gracilisque,
aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem
eius naturamque transibit. Itaque solemus supra terram praecidere ut, si non
respondit, temptari possit secunda fortuna et iterum repetita infra terram
inseratur.
3.
Hic de quo scribis et mandas non habet vires: indulsit vitiis. Simul et
emarcuit et induruit; non potest recipere rationem, non potest nutrire. 'At cupit ipse. ' Noli credere. Non dico illum mentiri tibi: putat se
cupere. Stomachum illi fecit luxuria: cito cum illa redibit in gratiam.
4.
'Sed dicit se offendi vita sua. ' Non negaverim; quis enim non offenditur? Homines vitia sua et
amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam cum fidem nobis
fecerit invisam iam sibi esse luxuriam: nunc illis male convenit. Vale.
|