1.
Desideras tibi scribi a me quid sentiam de hac quaestione iactata apud nostros,
an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac
subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita
videremur et disputationibus nihil profuturis otium terere. Faciam quod
desideras et quid nostris videatur exponam; sed me in alia esse sententia
profiteor: puto quaedam esse quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint vel quae sint
quae antiqui moverint dicam.
2.
Animum constat animal esse, cum ipse efficiat ut simus animalia, cum ab illo
animalia nomen hoc traxerint; virtus autem nihil aliud est quam animus quodam
modo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil
sine impetu potest; si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est.
3.
'Si animal est' inquit 'virtus, habet ipsa virtutem. ' Quidni habeat se ipsam?
quomodo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se. 'Ergo' inquit 'et omnes
artes animalia sunt et omnia quae cogitamus quaeque mente conplectimur.
Sequitur ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et
singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia. ' Quaeris quid
adversus istud respondeatur? Unaquaeque ex istis res animal erit: multa
animalia non erunt. Quare? dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et
intentionem tuam.
4.
Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum
habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum
et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare?
quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus ut duo
sint. Quidquid
in uno multiplex est sub unam naturam cadit; itaque unum est.
5.
Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare? quia
animus mei pars est. Tunc aliquid per se
numerabitur cum per se stabit; ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri
aliud. Quare?
dicam: quia quod aliud est suum oportet esse et proprium et totum et intra se
absolutum.
6.
Ego in alia esse me sententia professus sum; non enim tantum virtutes animalia erunt,
si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira,
timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet: omnes sententiae, omnes
cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est; non enim quidquid
ab homine fit homo est.
7.
'Iustitia quid est? ' inquit. Animus quodam modo se habens. 'Itaque si animus
animal est, et iustitia. ' Minime; haec enim habitus animi est et quaedam vis.
Idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliud est
quotiens aliud facit; nec illud quod fit ab animo animal est.
8.
<Si> iustitia animal est, <si> fortitudo, si ceterae virtutes,
utrum desinunt esse animalia subinde aut rursus incipiunt, an semper sunt?
desinere virtutes non possunt. Ergo multa
animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.
9.
'Non sunt' inquit 'multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra
sunt. ' Talem ergo faciem animi nobis proponimus qualis est hydrae multa
habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis
capitibus animal est, sed animalis caput: ceterum ipsa unum animal est. Nemo in
Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem: hae partes erant eius; partes
autem non sunt animalia.
10.
Quid est quo colligas iustitiam animal esse? 'Agit' inquit 'aliquid et prodest;
quod autem agit et prodest impetum habet; <quod autem impetum habet>
animal est. ' Verum est si suum impetum habet; <suum autem non habet> sed animi.
11.
Omne animal donec moriatur id est quod coepit: homo donec moriatur homo est,
equus equus, canis canis; transire in aliud non potest. Iustitia, id est animus quodam
modo se habens, animal est. Credamus: deinde animal est fortitudo, id est
animus quodam modo se habens. Quis
animus? ille qui modo iustitia erat? Tenetur in priore animali, in aliud animal
transire ei non licet; in eo illi in quo primum esse coepit perseverandum est.
12.
Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si
iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quomodo
unum animum habebunt? singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.
13.
Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae
quod est corpus? 'Animus'. Quid? fortitudinis quod est corpus? 'Idem animus'. Atqui unum
corpus esse duorum animalium non potest.
14.
'Sed idem animus' inquit 'iustitiae habitum induit et fortitudinis et
temperantiae. ' Hoc fieri posset si quo
tempore iustitia esset fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset
temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. Ita quomodo
singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non
potest facere?
15.
Denique nullum animal pars est alterius animalis; iustitia autem pars est
animi; non est ergo animal. Videor mihi in re confessa perdere operam; magis
enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est.
Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et
magnitudo.
16.
Inter cetera propter quae mirabile divini artificis ingenium est hoc quoque
existimo esse, quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae
similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum; tot
animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se ut quae alia
erant et dissimilia essent et inparia. Virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt;
ergo non sunt animalia.
17.
Nullum non animal per se agit; virtus autem per se nihil agit, sed cum homine.
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut dii, <aut inrationalia,
ut ferae, ut pecora>; virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines
sunt nec dii; ergo non sunt animalia.
18.
Omne rationale animal nihil agit nisi primum specie alicuius rei inritatum est,
deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit
adsensio dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo cum hoc mihi dixi et
adprobavi hanc opinionem meam; oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in virtute non est.
19.
Puta enim prudentiam esse: quomodo adsentietur 'oportet me ambulare'? Hoc
natura non recipit. Prudentia enim ei cuius est prospicit, non sibi; nam nec
ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet; quod adsensionem non
habet rationale animal non est. Virtus si animal est, rationale est; rationale autem non
est; ergo nec animal.
20.
Si virtus animal est, virtus autem bonum omnest, omne bonum animal est. Hoc nostri fatentur. Patrem servare bonum est, et
sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est;
ergo et patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo
usque res exegit ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, <*
* * cenare bonum est>; ita et tacere et cenare animal est.
21.
Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptiis
facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt; omne
animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit,
clementia sitit.
22.
Quid porro? non interrogabo illos quam figuram habeant ista animalia? hominis
an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram an et avaritia
et luxuria et dementia aeque rotundae sint; sunt enim et ipsae animalia. Si has
quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo an prudens ambulatio animal sit.
Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem
rotundum.
23.
Ne putes autem primum <me> ex nostris non ex praescripto loqui sed meae
sententiae esse, inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit
quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes
permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid est ergo cur non ipsius Chrysippi
exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia quot mundus ipse non
potest capere derideat?
24.
'Non sunt' inquit 'virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam
quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae
animalia sunt sed multa non sunt. Idem est animus et animus et iustus et
prudens et fortis, ad singulas virtutes quodam modo se habens. '
25.
Sublata * * * convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse,
postea visurus quam de ista re sententiam feram: actiones eius animalia esse
nego. Alioqui
et omnia verba erunt animalia et omnes versus. Nam si prudens sermo bonum est,
bonum autem omne animal est, <sermo animal est>. Prudens versus bonum
est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita
arma virumque cano
animal est, quod non possunt rotundum dicere
cum sex pedes habeat.
26.
'Textorium' inquis 'totum mehercules istud quod cum maxime agitur. ' Dissilio
risu cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et syllogismum et
aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis
superciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: 'o
tristes ineptias! ' Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare
tractamus et quaerimus quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad
illas via adducat?
27.
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine
fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus antequam exciperet
meditando praedomuit. Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod
qui circumdedit sibi securus in hac vitae obsidione perdurat; utitur enim suis
viribus, suis telis.
28.
Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: 'non est quod umquam
fortunae armis putes esse te tutum: tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat;
itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt. '
29.
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quidquid gentium usque in
oceanum extendit oriens vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo
amisso, iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens,
victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens; id enim egerat
ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.
30.
O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt
permittere felicissimosque se iudicant si multas [pro] milite provincias
obtinent et novas veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis
regnum: imperare sibi maximum imperium est.
31.
Doceat me quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se
petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque: sibi placeat. Hoc
ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est.
Adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam
inpendere iuvet; tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit.
Non est quod spectes quod sit iustae rei praemium: maius in iusto est.
32.
Illud adhuc tibi adfige quod paulo ante dicebam, nihil ad rem pertinere quam
multi aequitatem tuam noverint. Qui
virtutem suam publicari vult non virtuti laborat sed gloriae. Non vis esse
iustus sine gloria? at mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia, et
tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. Vale.
|