1.
Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo: habeo
maiora quae cures. Quaere quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum non ut
scribas sed ut sentias, ut illa quae senseris magis adplices tibi et velut
signes.
2.
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non
minus esse pusillis occupatum. Magnus ille remissius loquitur et securius;
quaecumque dicit plus habent fiduciae quam curae. Nosti comptulos iuvenes, barba
et coma nitidos, de capsula totos: nihil ab illis speraveris forte, nihil
solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et fucata et manu facta,
ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est
ornamentum virile concinnitas.
3.
Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam
sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia,
illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter has
frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et (quis
credat? ) in homine rarum humanitas bonum splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis
magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis
gravitatisque adderent! quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo illam amabilem
qui non simul venerabilem diceret.
4.
Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana
consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et ut fas sit
vidisse tacitus precetur, tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret
ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum
inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam sed nihilominus vivido igne
flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus
emittat?
5.
O quam te memorem, virgo? namque haut tibi vultus mortalis nec vox hominem
sonat . . sis felix nostrumque leves quaecumque laborem. Aderit levabitque, si
colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum opimis corporibus
contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thesauros stipe infusa, sed
pia et recta voluntate.
6.
Nemo, inquam, non amore eius arderet si nobis illam videre contingeret; nunc
enim multa obstrigillant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut
obscuritate retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis
acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus,
poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita,
etiam humilitate et infamia obiacentibus; cernemus, inquam, pulchritudinem
illam quamvis sordido obtectam.
7.
Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veterum perspiciemus, quamvis multus
circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc
magnarum potestatium falsa lux verberet.
8.
Tunc intellegere nobis licebit quam contemnenda miremur, simillimi pueris,
quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus
praeferunt parvo aere empta monilia. Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston
ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti? Illos
reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos
ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive ex Africae
solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
9.
Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus quale sit quod
absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud
quam mendacio gaudemus? Scimus enim sub
illo auro foeda ligna latitare. Nec tantum parietibus aut lacunaribus
ornamentum tenue praetenditur: omnium istorum quos incedere altos vides
bratteata felicitas est. Inspice, et scies sub ista tenui membrana dignitatis
quantum mali iaceat.
10.
Haec ipsa res quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et
iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit,
mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque sed
quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta quamdiu aliqua
illis spes inest sequimur, in contrarium transituri si plus scelera promittent.
11.
Admirationem nobis parentes auri argentique fecerunt, et teneris infusa
cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors
in hoc convenit: hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum
maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt ut
paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
12.
Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus
divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales
posse nec habere.
13.
Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro. Eiusdem currum
aspice: Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum
argenteus ordo. Denique quod optimum videri volunt saeculum aureum appellant.
14.
Nec apud Graecos tragicos desunt qui lucro innocentiam, salutem, opinionem
bonam mutent.
Sine me vocari
pessimum, [simul] ut dives vocer.
An dives
omnes quaerimus, nemo an bonus.
Non quare et
unde, quid habeas tantum rogant.
Ubique tanti
quisque, quantum habuit, fuit.
Quid habere
nobis turpe sit quaeris? nihil.
Aut dives
opto vivere aut pauper mori.
Bene moritur
quisquis moritur dum lucrum facit.
Pecunia,
ingens generis humani bonum,
cui non
voluptas matris aut blandae potest
par esse
prolis, non sacer meritis parens;
tam dulce si
quid Veneris in vultu micat,
merito illa
amores caelitum atque hominum movet.
15.
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus
ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in
medium ipse prosilivit petens ut expectarent viderentque quem admirator auri
exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes quas in sua quisque
dat.
16.
Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum
lacrimarum, quantum laborum exigit! quam misera desideratis, quam misera partis
est! Adice cotidianas sollicitudines quae pro modo habendi quemque discruciant.
Maiore tormento pecunia possidetur quam
quaeritur. Quantum
damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora. Denique ut illis
fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur damnum est.
17.
'At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant quantum ille
possidet. ' Fateor. Quid ergo? tu ullos esse condicionis peioris existimas quam
qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias optaturi essent cum
divitibus deliberarent; utinam honores petituri cum ambitiosis et summum
adeptis dignitatis statum! Profecto vota
mutassent, cum interim illi nova suscipiunt cum priora damnaverint. Nemo enim est cui
felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat; queruntur et de consiliis et
de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
18.
Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo:
numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas
nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter:
eant ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum
securus et ob ipsa quae aliis displicent sibi placens, qui profectum suum vita
aestimet et tantum scire se iudicet quantum non cupit, quantum non timet. Vale.
|