Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Epistulae morales ad Lucilium

IntraText CT - Text

  • Liber XX
    • Epistula CXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epistula CXXIII

1. Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni: nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave quod leviter excipias, quam indignandum nihil dum nihil ipse indignando adstruas.

2. Non habet panem meus pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. 'Malum panem'inquis. Expecta: bonus fiet; etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat. Expectabo ergo necante edam quam aut bonum panem habere coepero aut malum fastidire desiero.

3. Necessarium est parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et instructis ad vobis optantem prohibent et occurrent. Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.

4. Aestimari non potest quantam voluptatem capiam ex eo quod lassitudo mea sibi ipsa adquiescit: non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit quies tollit. Haec qualiscumque cena aditiali iucundior erit.

5. Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet quantum habeat verae firmitatis: illa sunt certissima argumentaquae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.

6. Multa quam supervacua essent non intelleximus nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis non quia debebamus sed quia habebamus. Quam multa autem paramus quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est quod vivimus ad exempla, nec ratione componimur sed consuetudine abducimur. Quod si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit quia frequentius, sequimur; et recti apud nos locum tenet error ubi publicus factus est.

7. Omnes iam sic peregrinantur ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat: turpe est nullos esse qui occurrentis via deiciant, [ut] qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent: turpe est videri eas te habere sarcinas solas quae tuto concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur ne sol, ne frigus teneram cutem laedat: turpe est neminem esse in comitatu tuo puerorum cuius sana facies medicamentum desideret.

8. Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt qui vitia tradunt et alio aliunde transferunt. Pessimum genus [horum] hominum videbatur qui verba gestarent: sunt quidam qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim proficit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.

9. Quemadmodum qui audierunt synphoniam ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes inpedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere: prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; nam cum initium fecerunt admissaeque sunt, plus audent.

10. Inde ad haec pervenitur verba: 'virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est; una felicitas est bene vitae facere; esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit. Dubitamus? Quid iuvat sapere et aetati non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est iam sibi interere. Non amicam habes, non puerum qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere sed alienae vitae interesse.

11. Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas; plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle. '

12. Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae quas Ulixes nisi alligatus praeter vehi noluit. Idem possunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus, et inter spem vitam misera nisi turpis inludunt. Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere ut ea demum sint tibi iucunda quae honesta!

13. Quod adsequi poterimus si scierimus duo esse genera rerum quae nos aut invitent aut fugent. Invitant [ut] divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.

14. Non vides quam diversus sit descendentium habitus et escendentium? qui per pronum eunt resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem partem dare, si escendas, retro abducere, cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in asperaet dura subeundum est: hic inpellamus corpora, illic refrenemus.

15. Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris qui voluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. 'Solus aptus est ad hanc artem; aeque conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint. '

16. Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus: 'nemo est casu bonus: discenda virtus est. Voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. Gloria vanum et volubile quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est: quid <sit> quaeris? sola ius aequum generis humani. Superstitio error insanus est: amandos timet, quos colit violat. Quid enim interest utrum deos neges an infames? '

17. Haec discenda, immo ediscenda sunt: non debet excusationes vitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger quem ad intemperantiam medicus hortatur. Vale.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License