1.
Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo
et composito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum componis: alia
tamen illa voluptas est quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe
purae et splendidae.
2.
Tenes utique memoria quantum senseris gaudium cum praetexta posita sumpsisti
virilem togam et in forum deductus es: maius expecta cum puerilem animum
deposueris et te in viros philosophia trans scripserit. Adhuc enim non pueritia
sed, quod est gravius, puerilitas remanet; et hoc quidem peior est, quod
auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum:
illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.
3.
Profice modo: intelleges quaedam ideo minus timenda quia multum metus afferunt.
Nullum malum magnum quod extremum est. Mors ad te venit: timenda erat si tecum
esse posset: necesse est aut non perveniat aut transeat.
4.
'Difficile est' inquis 'animum perducere ad contemptionem animae. 'Non vides
quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit,
alius se praecipitavit e tecto ne dominum stomachantem diutius audiret, alius
ne reduceretur e fuga ferrum adegit in viscera: non putas virtutem hoc
effecturam quod efficit nimia formido? Nulli
potest secura vita contingere qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna
bona multos consules numerat.
5.
Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic
complectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.
Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere
nolunt, mori nesciunt.
6.
Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum
bonum adiuvat habentem nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius
autem rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa non potest. Ergo
adversus haec quae incidere possunt etiam potentissimis adhortare te et indura.
7.
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et
insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem,
ipse Chaereae praestitit; neminem eo fortuna provexit ut non tantum illi
minaretur quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere: momento mare
evertitur; eodem die ubi luserunt navigia sorbentur.
8.
Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium; ut potestas
maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium. Ita dico:
quisquis vitam suam contempsit tuae dominus est. Recognosce exempla eorum qui
domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo: intelleges non pauciores
servorum ira cecidisse quam regum. Quid ad te itaque quam potens sit quem
times, cum id propter quod times nemo non possit?
9.
At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit - eo nempe quo
duceris. Quid
te ipse decipis et hoc nunc primum quod olim patiebaris intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et eiusmodi
versanda in animo sunt si volumus ultimam illam horam placidi exspectare cuius
metus omnes alias inquietas facit.
10.
Sed ut finem epistulae imponam, accipe quod mihi hodierno die placuit -et hoc
quoque ex alienis hortulis sumptum est: 'magnae divitiae sunt lege naturae
composita paupertas'. Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque
depellas non est necesse superbis assidere liminibus nec supercilium grave et
contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi
castra: parabile est quod natura desiderat et appositum.
11.
Ad supervacua sudatur; illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere
subtentorio cogunt, quae in aliena litora impingunt: ad manum est quod sat est.
Cui cum paupertate bene convenit dives est. Vale.
|