10.
Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari; nec hoc promitto
iam aut spero, nihil in me superesse quod mutandum sit. Quidni multa habeam
quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumentum est
in melius translati animi, quod vitia sua quae adhuc ignorabat videt; quibusdam
aegris gratulatio fit cum ipsi aegros se esse senserunt.
11.
Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae
nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae quam non spes, non
timor, non utilitatis suae cura divellit, illius cum qua homines moriuntur, pro
qua moriuntur.
12.
Multos tibi dabo qui non amico sed amicitia caruerint: hoc non potest accidere
cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? sciunt
enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa.
13.
Concipere animo non potes quantum momenti afferri mihi singulos dies videam. 'Mitte' inquis 'et nobis
ista quae tam efficacia expertus es. 'Ego vero omnia in te cupio transfundere,
et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam; nec me ulla res delectabit, licet
sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione
detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni
sine socio iucunda possessio est.
14.
Mittam itaque ipsos tibi libros, et ne multum operae impendas dum passim
profutura sectaris, imponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror
accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in rem
praesentem venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam auribus
credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per
exempla.
15.
Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset: vitae eius
interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex
moribus quam ex verbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum
magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec in hoc te accerso
tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter alteri conferemus.
16.
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem
delectaverit dicam. 'Quaeris' inquit 'quid profecerim? amicus esse mihi coepi.
'Multum profecit: numquam erit solus. Scito
esse hunc amicum omnibus. Vale.
|