1.
Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto
committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores quos
extuli refero; aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae fugavi
redit. Quod aegris evenit quos longa imbecillitas usque eo affecit ut nusquam
sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex longo morbo
reficiuntur.
2.
Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat
aut imprimit aut nescientibus allinit. Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc
periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo
spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
3.
Quid me existimas dicere? Avari orredeo,
ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines
fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et
aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est:
quidquid ante pugnatum est misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia
sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus ex positi numquam frustra
manum mittunt.
4.
Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant?
Non galea, non scuto repellitur ferrum.
Quo munimenta? quo artes? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines,
meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici
et victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne
res geritur.
5.
Haec fiunt dum vacat harena. 'Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.
'Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser
ut hoc spectes? 'Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? quare parum
audacter occidit? quare parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera,
mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant. 'Intermissum est
spectaculum: 'interim iugulentur homines, ne nihil agatur'. Age, ne hoc quidem
intellegitis, mala exempla in eos redundare qui faciunt? Agite dis immortalibus
gratias quod eum docetis esse crudelem qui non potest discere.
6.
Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile transitur ad
plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo
potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre
impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest.
7.
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictor delicatus
paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem irritat, malignus comes
quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit: quid tu accidere his
moribus credis in quos publice factus est impetus?
8.
Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est: neve
similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles
sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his versare qui te meliorem facturi
sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines
dum docent discunt.
9.
Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis
velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam
mercem: nemo est qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter
incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. 'Cui ergo ista didici? 'Non est quod timeas ne operam
perdideris, si tibi didicisti.
10.
Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrunt mihi egregie
dicta circa eundem fere sensum tria, ex quibus unum haec epistula indebitum
solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi propopulo est, et populus pro
uno'.
11.
Bene et ille, quisquis fuit -ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab
illo quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis
sunt' inquit 'mihi pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc
tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec'
inquit 'ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum
sumus'.
12.
Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium
assensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas tibi, si is es quem intellegant
multi ? introrsus bona tua spectent. Vale.
|