1.
Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam
unum. Non habeo cum quo te communicatum velim. Et vide quod iudicium meum
habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis
auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum
secreto ambulantem, interrogavit quid illic solus faceret. 'Mecum' inquit'
loquor. ' Cui Crates 'cave' inquit 'rogo et diligenter attende: cum homine malo
loqueris'.
2.
Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex
imprudentibus qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut
aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc cupiditates improbas ordinant;
tunc quidquid aut metu aut pudore celabat animus exponit, tunc audaciam acuit,
libidinem irritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet
commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto: ipse se
prodit. Vide itaque quid de te sperem, immo quid spondeam mihi - spes enim
incerti boni nomen est -: non invenio cum quo te malim esse quam tecum.
3.
Repeto memoria quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena:
gratulatus sum protinus mihi et dixi, 'nona summis labris ista venerunt, habent
hae voces fundamentum; iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat'.
4.
Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum
licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam
valetudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni
tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga: nihil illum de alieno rogaturus es.
5.
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est quod apud
Athenodorum inveni: 'tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo
perveneris ut nihil deum roges nisi quod rogare possis palam'. Nunc enim quanta
dementia est hominum! turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem,
conticiscent, et quod scire hominem nolunt deo narrant. Vide ergo ne hoc
praecipi salubriter possit: sic vive cum hominibus tamquam deus videat, sic
loquere cum deo tamquam homines audiant. Vale.
|