1.
Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi,
quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit
nobis gustum, ad quem respondebit; non enim ex praeparato locutus est, sed
subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adolescente
signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum,
quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit,
sapientem quoque sequetur. Nulla enim
sapientia naturalia corporis aut animi vitia ponuntur: quidquid infixum et
ingenitum est lenitur arte, non vincitur.
2.
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit non aliter
quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis,
quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt: haec nec disciplina
nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo vitio sui etiam
robustissimos admonet.
3.
Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus
affunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et
tenera frons; nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis
quam cum erubuerint timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint;
4.
Sulla tunc erat violentissimus cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram
pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset
inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
5.
Non accidit hoc ab infirmitate mentis sed a novitate rei, quae inexercitatos,
etiam si non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos; nam ut
quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os
prodeuntis.
6.
Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit: alioquin haberet rerum naturam sub
imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque attribuit condicio nascendi et
corporis temperatura, cum multum se diuque animus composuerit, haerebunt; nihil
horum vetari potest, non magis quam accersi.
7.
Artifices scaenici, qui imitantur affectus, qui metum et trepidationem
exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam.
Deiciunt enim vultum, verba summittunt, figunt in terram oculos et deprimunt:
ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil
adversus haec sapientia promittit, nihil proficit: sui iuris sunt, iniussa
veniunt, iniussa discedunt.
8.
Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te
affigere animo volo: 'aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante
oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo
vidente faciamus'.
9.
Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit; custodem nobis et paedagogum dedit, nec
immerito: magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistit. Aliquem
habeat animus quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius
faciat. O felicem illum qui non praesens tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic aliquem vereri potest ut ad memoriam
quoque eius se componat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest cito erit
verendus.
10.
Elige itaque Catonem; si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris
animi virum Laelium. Elige eum cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens
vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam,
aliquo ad quem mores nostri se ipsi exigant: nisi ad regulam prava non
corriges. Vale.
|