1.
Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum
et querebar de impensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere,
sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum
est, si tam putria sunt aetatis meae saxa?
2.
Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has
platanos neglegi: nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et re torridi rami,
quam tristes et squalidi trunci! Hoc non
accideret si quis has circumfoderet, si irrigaret. ' Iurat per genium meum se
omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod
intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.
3.
Conversus ad ianuam 'quis est iste? ' inquam 'iste decrepitus et merito ad
ostium admotus? foras enim spectat. Unde istunc nanctus es ? quid te
delectavit: alienum mortuum tollere? ' At ille 'non cognoscis me? ' inquit:
'ego sum Felicio, cui solebas sigillaria afferre; ego sum Philositi vilici
filius, deliciolum tuum'. 'Perfecte' inquam 'iste delirat: pupulus, etiam delicium
meum factus est? Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt. '
4.
Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea quocumque adverteram apparuit.
Complectamur illam et amemus; plena <est> voluptatis, si illa scias uti.
Gratissima sunt poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos
vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum
imponit;
5.
quod in se iucundissimum omnis voluptas habet in finem sui differt.
Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps, et illam quoque in
extrema tegula stantem iudico habere suas voluptates; aut hoc ipsum succedit in
locum voluptatium, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse!
6.
'Molestum est' inquis'mortem ante oculos habere. ' Primum ista tam seni ante
oculos debet esse quam iuveni - non enim citamur ex censu -; deinde nemo tam
sene est ut improbe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota
aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est
aliquis qui omnis complectatur et cingat - hic pertinet a natali ad diem
extremum -; est alter qui annos adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam
ambitu suo adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens tempora,
quorum multiplicatione vita componitur; mensis artiore praecingitur circulo;
angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu
ad occasum.
7.
Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, 'unus' inquit 'dies
par omni est'. Hoc alius aliter excepit. Dixit enim *** parem esse horis, nec
mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes
inter se dies pares esse, quia nox habet quod dies perdidit. Alius ait parem
esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis
spatium quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi
vices plura facit ista, non <alia>: *** alias contractior, alias
productior.
8.
Itaque sic ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen et consummet atque
expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis
funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter
plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: 'bebiôtai, bebiôtai.
9.
Nullo non se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscientia faciebat nos ex
bona faciamus, et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus, vixi et quem
dederat cursum fortuna peregi. Crastinum
si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor qui
crastinum sine sollicitudine exspectat; quisquis dixit 'vixi' cotidie ad lucrum
surgit.
10.
Sed iam debeo epistulam includere. 'Sic'
inquis 'sine ullo ad me peculio veniet? ' Noli timere: aliquid secum fert.
Quare aliquid dixi? multum. Quid enim hac voce praeclarius quam illi trado ad
te perferendam? 'Malum est in necessitate vivere, sed in necessitate vivere
necessitas nulla est. ' Quidni nulla sit? patent undique ad libertatem viae
multae, breves faciles. Agamus deo gratias quod nemo in vita teneri potest:
calcare ipsas necessitates licet.
11.
'Epicurus' inquis 'dixit: quid tibi cum alieno? 'Quod verum est meum est;
perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti qui in verba iurant nec quid
dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt esse communia. Vale.
|