1.
Multum tibi esse animi scio; nam etiam antequam instrueres te praeceptis
salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo
magis postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae
numquam certam dare fiduciam sui possunt nisi cum multae difficultates hinc et
illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt. Sic verus ille
animus et in alienum non venturus arbitrium probatur; haec eius obrussa est.
2.
Non potest athleta magnos spiritus ad certamen afferre qui numquam suggillatus
est: ille qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille qui subplantatus
ad versarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens
cecidit contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
3.
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec
tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti; multum enim adicit
sibi virtus lacessita. Tamen, si tibi videtur, accipe a me auxilia quibus
munire te possis.
4.Plura
sunt, Lucili, quae nos terrent quam quae premunt, et saepius opinione quam re
laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac summissiore; nos enim
dicimus omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt levia esse et contemnenda.
Omittamus haec magna verba, sed, di boni,
vera: illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa quae velut
imminentia expavisti fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
5.
Quaedam ergo nos magis torquent quam debent, quaedam ante torquent quam debent,
quaedam torquent cum omnino non debeant; aut augemus dolorem aut praecipimus
aut fingimus. Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam
habemus, in praesentia differatur. Quod ego leve dixero tu gravissimum esse
contendes; scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus utrum
ista suis viribus valeant an imbecillitate nostra.
6.
Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint qui tibi te miserum esse persuadeant,
non quid audias sed quid sentias cogites, et cum patientia tua deliberes ac te
ipse interroges, qui tua optime nosti, 'quid est quare isti me complorent? quid
est quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire
calamitas possit? est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam
mala? ' Ipse te interroga, 'numquid sine causa crucior et maereo et quod non
est malum facio? '
7.
'Quomodo' inquis 'intellegam, vana sint an vera quibus angor? ' Accipe huius
rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De
praesentibus facile iudicium est: si corpus tuum liberum et sanum est, nec
ullus ex iniuria dolor est, videbimus quid futurum sit: hodie nihil negotii
habet.
8.
'At enim futurum est. ' Primum dispice an certa argumenta sint venturi mali;
plerumque enim suspicionibus laboramus, et illudit nobis illa quae conficere
bellum solet fama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili:
cito accedimus opinioni; non coarguimus illa quae nos in metum adducunt nec
excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum illi quos pulvis
motus fuga pecorum exuit castris aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa
conterruit.
9.
Nescio quomodo magis vana perturbant; vera enim modum suum habent: quidquid ex
incerto venit coniecturae et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque
tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine
ratione, hi sine mente sunt.
10.
Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali: non
statim verum est. Quam multa non exspectata venerunt! quam multa exspectata nusquam
comparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere? satis cito
dolebis cum venerit: interim tibi meliora promitte.
11.
Quid facies lucri? tempus. Multa intervenient quibus vicinum periculum vel
prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat:
incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius
ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit,
fortasse non erit: interim non est; meliora propone.
12.
Nonnumquam, nullis apparentibus signis quae mali aliquid praenuntient, animus
sibi falsas imagines fingit: aut verbum aliquod dubiae significationis
detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et
cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa
vitae est, nullus miseriarum modus, si timetur quantum potest. Hic prudentia
prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue; si minus, vitio vitium
repelle, spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his quae timentur ut non
certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
13.
Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave: crede
quod mavis. Si plures habebit sententias metus, nihilominus in hanc partem
potius inclina et perturbare te desine ac subinde hoc in animo volve, maiorem
partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit,
aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit impelli, nec
timorem suum redigit ad verum; nemo dicit 'vanus auctor est, vanus [est]: aut
finxit aut credidit'. Damus nos aurae ferendos; expavescimus dubia pro certis;
non servamus modum rerum, statim in timorem venit scrupulus.
14.
Pudet me ibi sic tecum loqui et tam lenibus te remediis focilare. Alius dicat
'fortasse non veniet': tu dic 'quid porro, si veniet? Videbimus uter vincat;
fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit'. Cicuta magnum Socratem
fecit. Catoni gladium assertorem libertatis extorque: magnam partem detraxeris
gloriae.
15.
Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit.
Non in diversum te a natura tua ducimus: natus es ad ista quae dicimus; eo
magis bonum tuum auge et exorna.
16.
Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum in pressero, id est aliquam
magnificam vocem perferendam ad te mandavero. 'Inter cetera mala hoc quoque
habet stultitia: semper incipit vivere. ' Considera quid vox ista significet,
Lucili virorum optime, et intelleges quam foeda sit hominum levitas cotidie
nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium.
17.
Circumspice tecum singulos: occurrent tibi senes qui secum maxime ad
ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent. Quid est autem turpius quam senex
vivere incipiens? Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec
inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi. Vale.
|