1.
Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter
quidem, sine sapientiae studio, et beatam vitam perfecta sapientia effici,
ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc quod liquet firmandum et altius
cotidiana meditatione figendum est: plus operis est in eo ut proposita
custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est et assiduo studio robur
addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
2.
Itaque - non opus est - tibi apud me pluribus verbis aut affirmatione tam
longa: intellego multum te profecisse. Quae
scribis unde veniant scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid
sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo: non
est quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa;
illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris.
3.
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non in verbis
sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur
dies, ut dematur otio nausia: animum format et fabricat, vitam disponit,
actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per
ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere,
nemo secure; innumerabilia accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod
ab hac petendum est.
4.
Dicet aliquis, 'quid mihi prodest philosophia, si fatum est? quid prodest, si
deus rector est? quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt
et nihil praeparari potest adversus incerta, sed aut consilium meum occupavit
deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit. '
5.
Quidquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est; sive
nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta
disposuit, sive casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia
nos tueri debet. Haec adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae
contumaciter; haec docebit ut deum sequaris, feras casum.
6.
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri si
providentia in imperio est, aut si fatorum series illigatos trahit, aut si
repentina ac subita dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter ne
patiaris impetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue,
ut habitus animi fiat quod est impetus.
7.
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies quid haec epistulam unusculi
attulerit: excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum: adhuc
de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? quidquid bene dictum est ab
ullo meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: 'si ad naturam vives,
numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives'.
8.
Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi
locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro
tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus
abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae
et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his
disces.
9.
Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non
habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus
est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire quod petes, utrum naturalem
habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe
progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale.
|