1.
Exulto quotiens epistulas tuas accipio; implent enim me bona spe, et iam non
promittunt de te sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro - quid enim habeo
melius quod amicum rogem quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subducte
istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus:
incipiamus vasa in senectute colligere.
2.
Numquid invidiosum est? in freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim
tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere; numquam enim usque
eo te abigam generis humani furore damnato ut latebram tibi aliquam parari et
oblivionem velim: id age ut otium tuum non emineat sed appareat.
3.
Deinde videbunt de isto quibus integra sunt et prima consilia an velint vitam
per obscurum transmittere: tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii
vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te
invasit; ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora
monstrabunt.
4.
Tenebras habere non potes; sequetur quocumque fugeris multum pristinae lucis:
quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
Quid enim relinques quod invitus relictum ate possis cogitare? Clientes? quorum
nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te; amicitia olim petebatur, nunc
praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
Non potest parvo res magna constare: aestima utrum te relinquere an aliquid ex
tuis malis.
5.
Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in
altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida
felicitas, provincia et procuratio et quidquid ab istis promittitur; maiora
deinde officia te excipient et ex aliis alia: quis exitus erit?
6.
quid exspectas donec desinas habere quod cupias? numquam erit tempus. Qualem
dicimus seriem esse causarum ex quibus nectitur fatum, talem esse
***cupiditatum: altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam quae
numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit: subduc
cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.
7.
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt: atnunc
plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem
an in copia famem? Et avida felicitas est et alienae aviditati exposita;
quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.
8.
'Quomodo' inquis 'exibo? ' Utcumque. Cogita quam multa temere pro pecunia, quam
multa laboriose pro honore temptaveris: aliquid et pro otio audendum est, aut
in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum,
in tumultu ac semper novis fluctibus quos effugere nulla modestia, nulla vitae
quiete contingit. Quid enim ad rem
pertinet an tu quiescere velis? fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc
permiseris crescere? quantum ad successus accesserit accedet ad metus.
9.
Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso eculeo elocuti: 'ipsa
enim altitudo attonat summa'. Si quaeris in quo libro dixerit, in eo qui
Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti
ulla potentia ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum
exemplum Romanae eloquentiae daturus nisi illum enervasset felicitas, immo
castrasset. Hic te exitus manet nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit,
terram leges.
10.
Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem, sed movebis mihi
controversiam, si novi te, nec voles quod debeo <nisi> in aspero et probo
accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. 'Ante' inquit
'circumspiciendum est cum quibus edas et bibas quam quid edas et bibas; nam
sine amico visceratio leonis ac lupi vita est. '
11.
Hoc non continget tibi nisi secesseris: alioquin habebis convivas quos ex turba
salutantium nomenclator digesserit; errat autem qui amicum in atrio quaerit, in
convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus
quam quod amicos sibi putat quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia
iudicat ad conciliandos animos, cum quidam quo plus debent magis oderint: leve
aes alienum debitorem facit, grave inimicum.
12.
'Quid ergo? beneficia non parant amicitias? ' Parant, si accepturos licuit
eligere, si collocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae,
interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere quis
quam quid acceperit. Vale.
|