1.
Modo dicebam tibi in conspectu esse me senectutis: iam vereor ne senectutem
post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem
senectus lassae aetatis, non fractae nomen est: inter decrepitos me numera et
extrema tangentis.
2.
Gratias tamen mihi apud te ago: non sentio in animo aetatis iniuriam, cum
sentiam incorpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt: viget animus
et gaudet non multum sibi esse cum corpore; magnam partem oneris sui posuit.
Exsultat et mihi facit controversiam de senectute: hunc ait esse florem suum. Credamus illi: bono suo utatur.
3.
Ire in cogitationem iubet et dispicere quid ex hac tranquillitate ac modestia
morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere quae non possim
facere, quae nolim, proinde habiturus atque si nolim quidquid non posse me
gaudeo: quae enim querela est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere
defecit?
4.
'Incommodum summum est' inquis 'minui et deperire et, ut proprie dicam,
liquescere. Non enim subito impulsi ac prostrati sumus: carpimur, singuli dies
aliquid subtrahunt viribus. ' Ecquis exitus est melior quam in finem suum
natura solvente dilabi? non quia aliquid mali ictus <est> et evita
repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci. Ego certe, velut
appropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies
venerit, ita me observo et alloquor:
5.
'nihil est' inquam 'adhuc quod aut rebus aut verbis exhibuimus; levia sunt ista
et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis: quid profecerim morti
crediturus sum. Non timide itaque componor ad illum diem quo remotis strophis
ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid
simulatio fuerit et mimus quidquid contra fortunam iactavi verborum
contumacium.
6.
Remove existimationem hominum: dubia semper est et in partem utramque
dividitur. Remove studia tota vita tractata: mors de te pronuntiatura est. Ita
dico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium verba
collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi; est enim oratio
etiam timidissimis audax. Quid egeris
tunc apparebit cum animam ages. Accipio condicionem, non reformido iudicium. '
7.
Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta. Iuvenior es: quid refert? non
dinumerantur anni. Incertum est quo loco te mors exspectet; itaque tu illam
omni loco exspecta.
8.
Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam, sed conficienda sunt aera
et huic epistulae viaticum dandum est. Puta
me non dicere unde sumpturus sim mutuum: scis cuius arca utar. Exspecta me
pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait
'meditare mortem', vel si commodius sic transire ad nos hic potest sensus:
'egregia res est mortem condiscere'.
9.
Supervacuum forsitan putas id discere quod semel utendum est. Hoc est ipsum
quare meditari debeamus: semper discendum est quod ansciamus experiri non
possumus.
10.
'Meditare mortem': qui hoc dicit meditari libertatem iubet. Qui mori didicit
servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum
carcer et custodia et claustra? liberum ostium habet. Una est catena quae nos
alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut
si quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat quominus parati simus
quod quandoque faciendum est statim facere. Vale.
|