1.
De Marcellino nostro quaeris et vis scire quid agat. Raro ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod
audire verum timet, a quo periculo iam abest; nulli enim nisi audituro dicendum
est. Ideo de
Diogene nec minus de aliis Cynicis qui libertate promiscua usi sunt et obvios
<quosque> monuerunt dubitari solet an hoc facere debuerint. Quid enim, si
quis surdos obiurget aut natura morbove mutos?
2.
'Quare' inquis 'verbis parcam? gratuita sunt. Non possum scire an ei profuturus
sim quem admoneo: illud scio, alicui me profuturum, si multos admonuero.
Spargenda manus est: non potest fieri ut non aliquando succedat multa
temptanti. '
3.
Hoc, mi Lucili, non existimo magno viro faciendum: diluitur eius auctoritas nec
habet apud eos satis ponderis quos posset minus obsolefacta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando
deerrare; non est ars quae ad effectum casu venit. Sapientia ars est: certum
petat, eligat profecturos, ab iis quos desperavit recedat, non tamen cito
relinquat et in ipsa desperatione estrema remedia temptet.
4.
Marcellinum nostrum ego nondum despero; etiam nunc servari potest, sed si cito
illi manus porrigitur. Est quidem periculum ne porrigentem trahat; magna in
illo ingeni vis est, sed iam tendentis in pravum. Nihilominus adibo hoc
periculum et audebo illi mala sua ostendere.
5.
Faciet quod solet: advocabit illas facetias quae risum evocare lugentibus
possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur; omnia quae dicturus sum
occupabit. Scrutabitur
scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam;
6.
ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula; ostendet mihi
lepidum philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat -hoc enim ad
edendas operas tempus exceperat. De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait
'utique Peripateticus non est'. De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir
egregius, quid sentiret, 'non possum' inquit tibi dicere; nescio enim quid de
gradu faciat', tamquam de essedario interrogaretur.
7.Hos
mihi circulatores qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt in
faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti: moveat ille mihi risum,
ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam
in malis quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est ista hilaritas
longa: observa, videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime
rabere.
8.
Propositum est aggredi illum et ostendere quanto pluris fuerit cum multis
minoris videretur. Vitia eius etiam si
non excidero, inhibebo; non desinent, sed intermittent fortasse autem et
desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum,
quoniam quidem graviter affectis sanitatis loco est bona remissio.
9.
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis unde quo evaseris et ex
eo suspicaris quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum,
adversus formidata consiste; numerare eos noli qui tibi metum faciunt. Nonne
videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat per quem transitus
singulis est? aeque ad tuam mortem multis aditus non est licet illam multi
minentur. Sic istuc natura disposuit: spiritum tibi tam unus eripiet quam unus
dedit.
10.
Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses; sed ne ego quidem me
sordide geram in finem aeris alieni et tibi quod debeo impingam. Numquam volui
populo placere; nam quae ego scio non probat populus, quae probat populus ego
nescio. '
11.
Quis hoc? ' inquis, tamquam nescias cui
imperem. Epicurus; sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt,
Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici. Quis enim placere populo potest cui placet virtus?
malis artibus popularis favor quaeritur. Similem te illis facias oportet: non
probabunt nisi agnoverint. Multo autem ad rem magis pertinet qualis tibi
videaris quam aliis; conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest.
12.
Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia
praestabit? scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia,
non numeres, ut sine metu deorum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut
finias. Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te
clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te
feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam quae via ad
istum favorem ferat? Vale.
|