1.
Inquiro de te et ab omnibus sciscitor qui ex ista regione veniunt quid agas,
ubi et cum quibus moreris. Verba dare non
potes: tecum sum. Sic vive tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam
visurus. Quaeris
quid me maxime ex iis quae de te audio delectet? quod nihil audio, quod
plerique exiis quos interrogo nesciunt quid agas.
2.
Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo
quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si
sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est? non timeo ne mutent te, timeo ne
impediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate
vitae, quam breviorem inconstantia facimus, aliud eius subinde atque aliud
facientes initium; diducimus illam in particulas ac lancinamus.
3.
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris,
si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium
premer vestigia. Fit hoc, premeris: accelera et evade, perduc te in tutum et
subinde considera quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde
exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione
beatae vitae positum, quae beatior non fit si longior.
4.
O quando illud videbis tempus quo scies tempus ad te non pertinere, quo
tranquillus placidusque eris et crastini neglegens et in summa tui satietate!
Vis scire quid sit quod faciat homines avidos futuri? nemo sibi contigit.
Optaverunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum
contemptum opto quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant ut te locupletent; quidquid
ad te transferunt alicui detrahendum est.
5.
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat
et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae simul intellecta
sunt possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates
supergressus est et exauctoratus ac liber qui vivit vita peracta.
|