1.
Cum te tam valde rogo ut studeas, meum negotium ago: habere amicum volo, quod
contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. 'Quid ergo? haec
inter se diversa sunt? ' immodis similia. Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est;
itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet.
2.
Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas. Festina ergo dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem
percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quidquid aetati
meae vigoris abscessit, id ad me et tua, quamquam non multum abest, rediturum;
sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo.
3.
Venit ad nos ex iis quos amamus etiam absentibus gaudium, sed id leve et
evanidum: conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae
voluptatis, utique si non tantum quem velis sed qualem velis videas. Affer itaque te mihi,
ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.
4.
Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens
experiri voles an aliquid actum sit, observa an eadem hodie velis quae heri:
mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout
tulit ventus. Non vagatur quod fixum atque fundatum est: istud sapienti
perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque. Quid ergo interest? hic commovetur quidem, non tamen
transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem. Vale.
|