Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XX

XVII.

1. Quod si analogia sequenda est nobis, aut ea observanda est quae est in consuetudine aut quae non est. Si ea quae est sequenda est, praeceptis nihil opus est, quod, cum consuetudinem sequemur, ea nos sequetur; si quae non est in consuetudine, quaeremus: ut quisque duo verba in quattuor formis finxerit similiter, quamvis haec nolemus, tamen erunt sequenda, ut Iuppitri, Marspitrem? Quas si quis servet analogias, pro insano sit reprehendendus. Non ergo ea est sequenda.

XVIII.

1. Quod si oportet id esse, ut a similibus similiter omnia declinentur verba, sequitur, ut ab dissimilibus, dissimilia debeant fingi, quod non fit: nam et ab similibus alia fiunt similia, alia dissimilia, et ab dissimilibus partim similia partim dissimilia. Ab similibus similia, ut a bono et malo bonum malum; ab similibus dissimilia, ut ab lupus lepus lupo lepori. Contra ab dissimilibus dissimilia, ut Priamus Paris, Priamo Pari: ab dissimilibus similia, ut Iupiter ovis, Iovi ovi.

2. Eo iam magis analogias esse negandum, quod non modo ab similibus dissimilia finguntur, sed etiam ab isdem vocabulis dissimilia neque a dissimilibus similia, sed etiam eadem. Ab isdem vocabulis dissimilia fingi apparet, quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenaei, ab altera Athenaiis, a tertia Athenaeopolitae.

3. Sic ex diversis verbis multa facta in declinando inveniuntur eadem, ut cum dico ab Saturni Lua Luam, et ab solvendo luo luam. Omnia fere nostra nomina virilia et muliebria multitudinis cum recto casu fiunt dissimilia, eadem in dandi: dissimilia, ut mares Terentiei, feminae Terentiae, eadem in dandi, vireis Terentieis et mulieribus Terentieis. Dissimile Plautus et Plautius, Marcus et Marcius; et commune, ut huius Plauti et Marci.

XIX.

1. Denique si est analogia, quod in multis verbis est similitudo verborum, sequitur, quod in pluribus est dissimilitudo, ut non sit in sermone sequenda analogia.

XX.

1. Postremo, si est in oratione, aut in omnibus eius partibus est aut in aliqua: at in omnibus non est, in aliqua esse parum est, ut album esse Aethiopa non satis est quod habet candidos dentes: non est ergo analogia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL