Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVIII

XXV.

1. Et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. Sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser: nemo enim dicit cicera, sisera; et multitudinis sunt, ut salinae balneae: non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea. Neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo: nam quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia.

XXVI.

1. Alia casus habent et rectos et obliquos, alia rectos solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iovis, Iovem: non ergo in his est analogia.

XXVII.

1. Nunc videamus in illa quadripertita. Primum si esset analogia in infiniteis articulis, ut est quis quoius, sic diceretur quae quaius; et ut est quis quoi, sic diceretur qua quae: nam est proportione simile: ut deae bonae quae, sic dea bona qua est; et ut est quem quis, sic quos ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques.

XXVIII.

1. Praeterea ut est ab is, ei, sic ab ea eae diceretur, quod nunc dicitur ei, et pronuntiaretur ut in ieis viris, sic eais mulieribus; et ut est in rectis casibus is ea, in obliquis esset eius eaius; nunc non modo in virili sicut in muliebri dicitur eius, sed etiam in neutris articulis, ut eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cum discriminentur in rectis casibus is ea id. De hoc genere parcius tetigi, quod librarios haec spinosiora indiligentius elaturos putavi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL