Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De lingua Latina IntraText CT - Text |
1. Quae si esset, negant ullum casum duobus modis debuisse dici; quod fit contra. Nam sine reprehensione vulgo alii dicunt in singulari hac ovi et avi, alii hac ove et ave; in multitudinis hae puppis restis et hae puppes restes; item quod in patrico casu hoc genus dispariliter dicuntur civitatum parentum et civitatium parentium, in accusandi hos montes fontes et hos montis fontis.
1. Item cum, si sit analogia, debeant ab similibus verbis similiter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despiciendam eam esse rationem. Atqui ostenditur: nam qui potest similius esse quam gens, mens, dens? Cum horum casus patricus et accusativus in multitudine sint dispariles: nam a primo fit gentium et gentis, utrubique ut sit I, ab secundo mentium et mentes, ut in priore solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit.
2. Sic item quoniam simile est recto casu surus lupus lepus, rogant, quor non dicatur proportione suro lupo lepo. Sin respondeatur similia non esse quod ea vocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti: nam cum scripsisset similia esse Philomedes Heraclides Melicertes, dixit non esse similia: in vocando enim cum E brevi dici Philomedes, cum E longo Heraclide, cum A brevi Melicerta), in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse quod quaeretur se non solvere.
3. Sic enim, ut quicque in obliquis casibus discrepavit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non esse similis; quom quaeratur duo inter se similia sint necne, non debere extrinsecus adsumi cur similia sint.
4. Item si esset analogia, similiter ut dicunt aves oves sues, dicerent item avium ovium suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, Dei Consentes, cum sit ut hic reus ferreus deus, sic hei reei ferreei deei?
5. Item quaerunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem Deum Consentium et non Deorum Consentium? Item quor dicatur mille denarium, non mille denariorum? Est enim hoc vocabulum figura ut Vatinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum Maniliorum denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum.
6. Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis Hectorem Nestorem: est enim ut quaestor praetor Nestor quaestorem praetorem Nestorem, quaestoris praetoris Nestoris; et non debuit dici quibus das, his das: est enim ut hi qui his quis, aut sicut quibus hibus.
7. Cum dicatur da patri familias, si analogias sequi vellent, non debuerunt dicere hic pater familias, quod est ut Atiniae Catiniae familiae, sic una Atinia Catinia familia. Item plures patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, patres familiarum.
8. Neque oportebat consuetudinem natare alios dicere boum greges, alios boverum, et signa alios Ioum, alios Ioverum, cum esset ut Iovis bovis struis et Iovem bovem struem Iovi bovi strui; nec cum haec convenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis, in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Ious Iupiter, pro bous bos, pro strus strues.
1. Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones fiunt, ut album albius albissumum, in quo item analogias non servari apparet: nam cum sit simile salsum caldum et dicatur ab his salsius caldius, salsissimum caldissimum, debuit dici, quoniam simile est bonum malum, ab his bonius et malius, bonissimum et malissimum. Nonne dicitur bonum melius optimum, malum peius pessimum?
2. In aliis verbis nihil deest, ut dulcis dulcior dulcissimus, in aliis primum, ut peium a peius pessimum, in aliis medium, ut caesior a caesius caesissumus, in aliis bina sunt quae desint ab eadem voce declinata, et ea ita ut alias desint secundum et tertium, ut in hoc mane manius manissime, alias ut duo prima absint, ut ab optimum optius optum, alias ut primum et tertium desit, ut a melius melum melissumum.
3. Praeterea si dicerentur similiter, cum similia essent macer tener et macerrimus tenerrimus, non discreparet in his macrior tenerior, neque alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent; et si in his dominaretur similitudo, diceremus ut candidissimus candidissima, pauperrumus pauperrima, sic candidus candida, pauper paupera; et ut dicimus doctus docta, doctissimus doctissima, sic diceremus frugalissumus frugalissima, frugalus et frugala.
4. Et si proportione essent verba, ut uno vocabulo dicimus virum et mulierem sapientem et diligentem et sapientiorem et diligentiorem, sic diceremus item, cum pervenissemus ad summum, quod nunc facimus aliter: nam virum dicimus sapientissimum et diligentissimum, feminam sapientissimam et diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua; sed ea quae dicta, ad iudicandum satis sunt, quor analogias in collatione verborum sequi non debeamus.
1. Magnitudinis vocabula cum possint esse terna, ut cista cistula cistella, in aliis media non sunt, ut in his macer macricolus macellus, niger nigricolus nigellus. Item minima in quibusdam non sunt, ut avis avicula avicella, caput capitulum capitellum. In hoc genere vocabulorum quoniam multa desunt, dicendum est non esse in eo potius sequendam quam consuetudinem rationem. Quod ad vocabulorum genera quattuor pertinet, ut in hoc potius consuetudinem quam analogias dominari facile animadverti possit, dictum est.
1. Sequitur de nominibus, quae differunt a vocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris Helena, cum vocabula sint infinita ac res communis designent, ut vir mulier; e quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Ilo et Ilia ab Ilio, alia a vocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. In neutris servata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione non est quod debuit esse Romula, non Roma.
2. Item Perpenna debuit esse Perpenni filia, non Perpennae filius. Nam Perpenna mulieris nomen esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est ut Arvernus Percelnus Perpennus, Arverna Percelna Perpenna. Quod si Marcus Perpenna virile est nomen et analogia sequenda, Lucius Aelia et Quintus Mucia virilia nomina esse debebunt; item quae dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico Rhodius, Andrius, Cyzicenus, similiter Cyzicius dici debebat, et civis unus quisque: non ut Athenaeus dicitur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis.
3. In hoc ipso analogia non est, quod alii nomina habent ab oppidis, alii aut non habent aut non ut debent habent.
4. Habent plerique libertini a municipio manumissi, in quo, ut societatum et fanorum servi, non servarunt proportione rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Faventia Faventinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus, ut nominentur libertini orti a publicis servis Romani, qui manumissi ante quam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere coeperunt.
5. Hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, Maecenas, quae cum essent ab loco ut Urbinas, et tamen Urbinius, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem Lesius Ufenius Carrinius Maecenius ***