Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VI-X

VI.

1. Pictores Apelles, Protogenes, sic alii artufices egregii non reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimmae, etiam superiorum non sunt secuti: Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem quam consuetudinem secutus?

VII.

1. Quod si viri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent ausi, laudati, despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione.

VIII.

1. An cum quis perperam consuerit quid facere in civitate, non modo non patiemur, sed etiam poena afficiemus, idem si quis perperam consuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine poena?

IX.

1. Et hi qui pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt verba quemadmodum scribant, idem barbatos qui ignorabunt verba quemadmodum oporteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione conveniat dici?

X.

1. Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, quae leviter haerent ac sine offensione commutari possunt statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL