Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XLVI-L

XLVI.

1. Quod dicunt casus alia non habere rectos, alia obliquos et ideo non esse analogias, falsum est. Negant habere rectos ut in hoc frugis frugi frugem, item colem colis cole, obliquos non habere ut in hoc Diespiter Diespitri Diespitrem, Maspiter Maspitri Maspitrem.

2. Ad haec respondeo et priora habere nominandi et posteriora obliquos. Nam et frugi rectus est natura frux, at secundum consuetudinem dicimus ut haec avis, haec ovis, sic haec frugis; sic secundum naturam nominandi est casus cols, secundum consuetudinem colis, cum utrumque conveniat ad analogian, quod et id quod in consuetudine non est cuius modi debeat esse apparet, et quod est in consuetudine nunc in recto casu, eadem est analogia ac pleraque, quae ex multitudine cum transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore. Sic cum transiretur ex eo quod dicebatur haec oves, una non est dicta ovs sine I, sed additum I ac factum ambiguum verbum nominandi an patrici esset casus. Ut ovis, et avis.

3. Sic in obliquis casibus cur negent esse Diespitri Diespitrem non video, nisi quod minus est tritum in consuetudine quam Diespiter; quod in nihil argumentum est: nam tam casus qui non tritus est quam qui est. Sed esto in casuum serie alia vocabula non habere nominandi, alia de obliquis aliquem: nihil enim ideo quo minus siet ratio percellere poterit hoc crimen.

4. Nam ut signa quae non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilo minus in reliquis membris eorum esse possunt analogiae, sic in vocabulis casuum possunt item fieri iacturae. Potest etiam refingi ac reponi quod aberit, ubi patietur natura et consuetudo: quod nonnunquam apud poetas invenimus factum, ut in hoc apud Naevium in Clastidio:

Vita insepulta laetus in patriam redux.

XLVII.

1. Item reprehendunt, quod dicatur haec strues, hic Hercules, hic homo: debuisset enim dici, si esset analogia, hic Hercul, haec strus, hic homen. Non haec ostendunt nomina non analogian esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Non, ut si in Alexandri statua imposueris caput Philippi, membra conveniant ad rationem, sic et Alexandri membrorum simulacro caput quod respondeat item sit? Non, si quis tunicam in usu ita consuit, ut altera plagula sit angustis clavis, altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia.

XLVIII.

1. Item negant esse analogias, quod alii dicunt cupressus, alii cupressi, item de ficis platanis et plerisque arboribus, de quibus alii extremum US, alii EI faciunt. Id est falsum: nam debent dici E et I, fici ut nummi, quod est ut nummis ficis, ut nummorum ficorum. Si essent plures ficus, essent ut manus; diceremus ut manibus, sic ficibus, et ut manuum, sic ficuum, neque has ficos diceremus, sed ficus, ut non manos appellamus, sed manus, nec consuetudo diceret singularis obliquos casus huius fici neque hac fico, ut non dicit huius mani, sed huius manus, nec hac mano, sed hac manu.

XLIX.

1. Etiam illud putant esse causae, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit:

Decusis,

Sive decusibus est.

2. Qui errant, quod Lucilius non debuit dubitare, quod utrumque: nam in aere usque ab asse ad centussis numerus aes adsignificat, et eius numero finiti casus omnes ab dupondio sunt, quod dicitur a multis duobus modis hic dupondius et hoc dupondium, ut hoc gladium et hic gladius; ab tressibus virilia multitudinis hi tresses et "his tressibus confido," singulare "hoc tressis habeo" et "hoc tressis confido," sic deinceps ad centussis. Deinde numerus aes non significat.

3. Numeri qui aes non significant, usque a quattuor ad centum, triplicis habent formas, quod dicuntur hi quattuor, hae quattuor, haec quattuor; cum perventum est ad mille, quartum assumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis fit milia denarium.

4. Quare quoniam ad analogias quod pertineat non opus est ut omnia similia dicantur, sed ut in suo quaeque genere similiter declinentur, stulte quaerunt, cur as et dupondius et tressis non dicantur proportione, cum as sit simplex, dupondius fictus, quod duo asses pendebat, tressis ex tribus aeris quod sit. Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes "hoc aere aeneaque libra" et "mille aeris legasse."

5. Quare quod ab tressis usque ad centussis numeri ex partibus eiusdem modi sunt compositi, eiusdem modi habent similitudinem: dupondius, quod dissimilis est, ut debuit, dissimilem habet rationem. Sic as, quoniam simplex est ac principium, et unum significat et multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius et tressis et sic porro.

6. Sic videtur mihi, quoniam finitum et infinitum habeat dissimilitudinem, non debere utrumque item dici, eo magis quod in ipsis vocabulis ubi additur certus numerus miliariis aliter atque in reliquis dicitur: nam sic loquontur, hoc mille denarium, non hoc mille denariorum, et haec duo milia denarium, non duo milia denariorum. Si esset denarii in recto casu atque infinitam multitudinem significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat; et non solum in denariis, victoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in viris idem servari oportere, cum dicimus iudicium fuisse triumvirum, decemvirum, centumvirum, non triumvirorum, decemvirorum, centumvirorum.

7. Numeri antiqui habent analogias, quod omnibus est una regula, duo actus, tres gradus, sex decuriae, quae omnia similiter inter se respondent. Regula est numerus novenarius, quod, ab uno ad novem cum pervenimus, rursus redimus ad unum et VIIII; hinc et LXXXX et nongenta ab una sunt natura novenaria; sic ab octonaria, et deorsum versus ad singularia perveniunt.

8. Actus primus est ab uno ad DCCCC, secundus a mille ad nongenta milia; quod idem valebat unum et mille, utrumque singulari nomine appellatur: nam ut dicitur hoc unum, haec duo, sic hoc mille, haec duo milia et sic deinceps multitudinis in duobus actibus reliqui omnes item numeri. Gradus singularis est in utroque actu ab uno ad novem, denarius gradus a decem ad LXXXX, centenarius a centum ad DCCCC. Ita tribus gradibus sex decuriae fiunt, tres miliariae, tres minores. Antiqui his numeris fuerunt contenti.

9. Ad hos tertium et quartum actum addentes ab deciens et ab deciens miliens minores imposuerunt vocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam de qua scribimus analogiam. Nam deciens dicatur hoc deciens ut mille hoc mille, ut sit utrumque sine casibus vocis, dicemus ut hoc mille, huius mille, sic hoc deciens, huius deciens, neque eo minus in altero, quod est mille, praeponemus hi mille, horum mille, sic hi deciens, horum deciens.

L.

1. Quoniam in eo est nomen commune, quam vocant homonymian, obliqui casus ab eodem capite, ubi erit homonymia, quo minus dissimiles fiant, analogia non prohibet. Itaque dicimus hic Argus, cum hominem dicimus, cum oppidum, Graece Graecaniceve hoc Argos, cum Latine hi Argi. Item faciemus, si eadem vox nomen et verbum significabit, ut et in casus et in tempora dispariliter declinetur, ut faciemus a Meto quod nomen est Metonis Metonem, quod verbum est metam metebam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL