Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. IX-XII

IX.

1. Ager Romanus primum divisus in partis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia haec vocabula Tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat.

2. Ab hoc partes quoque quattuor urbis tribus dictae, ab locis Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Romilia; sic reliquae triginta ab his rebus quibus in Tribuum Libro scripsi.

X.

1. Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Harpocrates digito significat, ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops.

2. Terra enim et Caelum, ut Samothracum, initia docent, sunt dei magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas Samothracia ante portas statuit duas virilis species aeneas dei magni, neque ut volgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas et femina et hi quos Augurum Libri scriptos habent sic "divi potes," pro illo quod Samothraces Theoi dynatoi.

3. Haec duo Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive
Ova parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam,
ut ait Ennius, et
Post inde venit divinitus pullis
Ipsa anima,
sive, ut Zenon Citieus,
Animalium semen ignis is qui anima ac mens.
Qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit de mente humana ait
Istic est de sole sumptus ignis;
idem de sole:
Isque totus mentis est,
ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi.

4. Quibus iuncti Caelum et Terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
Recte igitur Pacuius quod ait
Animam aether adiugat,
et Ennius
terram corpus quae dederit, ipsam
capere, neque dispendi facere hilum.
Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut cum in unum ineunt, initia.

5. Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile. Cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctare non volt et potius ver expectat. Igitur causa nascendi duplex: ignis et aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur hic, et mas ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod fetus ab eius humore, et horum vinctionis vis Venus.

Hinc comicus:
Huic victrix Venus, videsne haec?
Non quod vincere velit Venus, sed vincire. Ipsa Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Utrique testis poesis, quod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tellus enim quod prima vincta Caelo, Victoria ex eo. Ideo haec cum corona et palma, quod corona vinclum capitis et ipsa a vinctura dicitur vieri, id est vinciri; a quo est in Sota Enni:
Ibant malaci viere Veneriam corollam.
Palma, quod ex utraque parte natura vincta habet paria folia.

6. Poetae de Caelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam "e spumis" Venerem, coniunctione ignis et humoris, quam habent vim significant esse Veneris. A qua vi natis dicta vita et illud a Lucilio:
Vis est vita, vides, vis nos facere omnia cogit.

7. Quare quod caelum principium, ab satu est dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad vivendum, et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. Haec enim
Terris gentis omnis peperit et resumit denuo,
quae
Dat cibaria,
ut ait Ennius, quae
Quod gerit fruges, Ceres;
antiquis enim quod nunc G C.

8. Idem hi dei Caelum et Terra Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius:
Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci vocant
Aerem, qui ventus est et nubes, imber postea,
Atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo.
Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi,
Qui mortalis, arva atque urbes beluasque omnis iuvat.
Quod hinc omnes et sub hoc, eundem appellans dicit:
Divumque hominumque pater rex.
Pater, quod patefacit semen: nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur.

9. Hoc idem magis ostendit antiquius Iovis nomen: nam olim Diovis et Diespiter dictus, id est dies pater; a quo dei dicti qui inde, et dius et divum, unde sub divo, Dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum, ut ea videatur divum, id est caelum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diovis filium, ut Graeci Dioskopon Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab Sabina lingua et Herculem a Graeca. Idem hic Dis pater dicitur infimus, qui est coniunctus terrae, ubi omnia ut oriuntur ita aboriuntur; quorum quod finis ortuum, Orcus dictus.

10. Quod Iovis Iuno coniunx et is Caelum, haec Terra, quae eadem Tellus, et ea dicta, quod una iuvat cum Iove, Iuno, et Regina, quod huius omnia terrestria.

11. Sol vel quod ita Sabini, vel quod solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. Luna, vel quod sola lucet noctu. Itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem quidam Dianam vocant (Apollinis vocabulum Graecum alterum, alterum Latinum), et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul it, Diviana appellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellat, quod solet esse sub terris. Dicta Proserpina, quod haec ut serpens modo in dexteram modo in sinisteram partem late movetur. Serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus quod scribit:
Quasi proserpens bestia.

12. Quae ideo quoque videtur ab Latinis Iuno Lucina dicta vel quod est et Terra, ut physici dicunt, et lucet; vel quod ab luce eius qua quis conceptus est usque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuvat, donec mensibus actis produxit in lucem, ficta ab iuvando et luce Iuno Lucina. A quo parientes eam invocant: luna enim nascentium dux quod menses huius. Hoc vidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua attribuerunt ei deae. Hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, ubi ab diis lux datur oculis.

13. Ignis a gnascendo, quod hinc nascitur et omne quod nascitur ignis succendit; ideo calet, ut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iam maiore vi ac violentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgur et fulmen, et fulguritum quod fulmine ictum.

14. In contrariis diis, ab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturna quae iuvaret: itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam petere solent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, et Lymphae Commotiles ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi insula in aqua commovetur.

15. Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a veniendo ac vento illo, quem Plautus dicit:
Quod ille dixit qui secundo vento vectus est
Tranquillo mari, ventum gaudeo.

16. Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut viritus a virilitate. Honos ab onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum:
Onus est honos qui sustinet rem publicam.
Castoris nomen Graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris veteribus nomen quod est, inscribitur ut Polydeukes Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente.

17. Feronia, Minerva, Novensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis voto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, vovit Opi, Florae, Vediovi Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est.

XI.

1. Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet videamus. De his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, in aqua, in terra, a summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, volucres a volatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba.

2. Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et vigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta avis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. Merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues.

XII.

1. Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod myraina Graece, cybium et thynnus, cuius item partes Graecis vocabulis omnes, ut melander atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL