Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER IX

Fragmenta VI-XXII

VI.

Et ubi auctoritas maiorum genus tibi non demonstraverit, quid ibi faciendum est? Scripsit Varro ad Ciceronem: "Potestatis nostrae est illis rebus dare genera, quae ex natura genus non habent."

VIIa.

Nunc de generibus dicamus. Varro dicit genera dicta a generando. Quicquid enim gignit aut gignitur, hoc potest genus dici et genus facere". Quod si verum est, nulla potest res integrum genus habere nisi masculinum et femininum.

VIIb

Tractat de generibus. Varro ait "genera tantum illa esse quae generant: illa proprie dicuntur genera." Quodsi sequemur auctoritatem ipsius, non erunt genera nisi duo, masculinum et femininum. Nulla enim genera creare possunt nisi haec duo.

VIII.

Ostrea primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro "nullam rem animalem neutro genere declinari."

IX.

Ait Plinius Secundus secutus Varronem: "Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem, et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Puta arbor ignoro cuius generis sit: fac diminutivum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale genus quale sit. Item si dicas columna, cuius generis est? facis inde diminutivum, id est columella, et inde intellegis quoniam principale feminini generis est."

X.

"Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum," ut Varro dixit: "haec beta hic betaceus, haec malva hic malvaceus, hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus."

XI.

Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus,nihil aliud quam hoc die intelligitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait, Terentius:

Quod tibi addo dieculam.

Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo servavit.

XII.

Catinus masculino genere dicitur * * * et hinc deminutive catillus fit * * * Sed Varro ad Ciceronem XI "catinuli" dixit, non catilli.

XIII.

Naevus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem "hic naevus".

XIVa.

Antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominativo hoc gausapum protulisse inveniuntur * * * . Varro vero de Lingua Latina ait, "talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et A litera finiri: Ho kochlias haec cochlea, ho chartes haec charta, ho gausapes haec gausapa".

XIVb.

Varro autem ait "vocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et A littera terminari velut kochlias cochlea, Hermes herma, chartes charta, ergo gausape gausapa".

XIVc.

Margarita feminini generis est, quia Graeca nomina -es terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut ho chartes haec charta, margarites margarita, aut communia, ut athletes athleta. Ergo neutraliter hoc margaritum dicere vitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius * * * et Varro Epistularum VIII "margaritum unum, margarita plura." Sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetivo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum.

XV.

VAS terminata et SIS faciunt genitivo et DIS, hoc vas huius vasis; utrumque Varro ait de Lingua Latina: hic vas huius vadis.

XVI.

VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominativo faciunt genetivum, hic civis huius civis, haec vis huius vis et plurali hae vis, sicut Lucretius et Varro: nam hae vires numero semper plurali declinantur.

XVII.

M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus, fluctus; huic senatui, domui, fluctui, ceteraque is consimilia pariter dixisse.

XVIII.

Amni Maro,

Secundo defluit amni.

Ubi Plinius eodem libro "Ab antiquis" inquit "quos Varro reprehendit, observatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. Dicimus enim," inquit, "ab hoc canali siti tussi febri. Maiore tamen ex parte forma mutata est. Ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne veste fine monte fonte ponte strigile tegete ave asse axe nave classe dicimus."

XIX.

Quem Plinius ad eundem XI "rure ordinatum arbustum" dixisse laudat.

XX.

Fonteis: "Quorum nominum genetivi pluralis ante UM syllabam I litteram merebuntur, accusativus," inquit Plinius, "per EIS loquetur, montium monteis; licet Varro," inquit, "exemplis hanc regulam confutare temptarit istius modi, falcium falces, non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis ventreis stirpeis urbeis corbeis vecteis menteis. Et tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis his nominibus valeat regula."

XXI.

Poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominativo hoc poematum sit et non hoc poema. Nam et ad Ciceronem XI, horum poematorum et his poematis oportere dici.

XXII.

Git: Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen ire debere conmeminit; vulgo autem hoc gitti dicunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL