Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XVI-XX

XVI.

1. Nonne inusitatis formis vasorum recentibus e Graecia adlatis obliteratae antiquae consuetudinis sinorum et capularum species? His formis vocabulorum incontaminatis uti nolent quas docuerit ratio propter consuetudinem veterem? Et tantum inter duos sensus interesse volunt, ut oculis semper aliquas figuras supellectilis novas conquirant, contra auris expertis velint esse?

XVII.

1. Quotus quisque iam servos habet priscis nominibus? Quae mulier suum instrumentum vestis atque auri veteribus vocabulis appellat? Sed indoctis non tam irascendum quam huiusce pravitatis patronis.

2. Si enim usquequaque non esset analogia, tum sequebatur, ut in verbis quoque non esset, non, cum esset usquequaque, ut est, non esse in verbis.

XVIII.

1. Quae enim est pars mundi quae non innumerabiles habeat analogias? Caelum an mare an terra, quae in his?

2. Nonne in caelo ut ab aequinoctiali circulo ad solstitialem et hinc ad septemtrionalem divisum, sic contra paribus partibus idem a bruma versum contraria parte? Non quantum polus superior abest a septemtrionali circulo et is a solstitiali, quem sol circumit cum it ad solstitium, tantundem abest inferior ab eo quem antarcticon vocant astrologi et is a brumali? Non, quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotquot annis eodem modo exoritur?

3. Num aliter sol a bruma venit ad aequinoctium, ac contra cum ad solstitium venit, ad aequinoctialem circulum et inde ad brumam? Nonne luna, ut ab sole discedit ad aquilonem et inde redit in eandem viam, sic inde fertur ad austrum et regreditur inde? Sed quid plura de astris, ubi difficilius reperitur quid sit aut fiat in motibus dissimiliter?

XIX.

1. At in mari, credo, motus non habent similitudines geminas, qui in XXIIII horis lunaribus cotidie quater se mutant, ac cum sex horis aestus creverunt, totidem decreverunt, rursus idem, itemque ab his. An hanc analogian ad diem servant, ad mensem non item, alios motus sic item cum habeant aliis inter se convenientes? De quibus in libro quem de Aestuariis feci scripsi.

XX.

1. Non in terra in sationibus servata analogia? Nec cuius modi in praeterito tempore fructuum genera reddidit, similia in praesenti reddit, et cuius modi tritico iacto reddidit segetes, sic hordeo sato proportione reddidit parilis? Non, ut Europa habet flumina lacus, montis campos, sic habet Asia?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL